Püspöki körlevelek 1907 (Szombathely, 1908)

30 — vidualem invehere adnituntur. — Quod si modernistáé nondum ad liaee palam progrediuntur, petunt interea ut Ecclesia quo ipsi impellunt sua se sponte inclinet seseque ad civiles formas aptet. Atque haec de auctoritate discipli­nari. — Nam de doctrinali et dogmatica potestate longe peiora sunt ac perniciosiora quae sentiunt. De magisterio Ecclesiae sic scilicet commentantur. Consociatio religiosa in unum vere coalescere nequaquam potest, nisi una sit consociatorum con­scientia, unaque, qua utantur, formula. Utraque autem haec unitas mentem quandam quasi communem expostulat, cuius sit reperire ac determinare formulam, quae communi con­scientiae rectius respondeat; cui quidem menti satis aucto­ritatis inesse oportet ad formulam quam statuerit commu­nitati imponendam. In hac porro coniunctionc ac veluti fusione tum mentis formulam eligentis tum potestatis eam­­dem perscribentis, magisterii ecclesiastici notionem moder­nistáé collocant. Cum igitur magisterium ex conscientiis singularibus tandem aliquando nascatur, et publicum officium in earumdem conscientiarum commodum mandatum habeat; consequitur necessario, illud ab eisdem conscientiis pendere, ac proinde ad populares formas esse inflectendum. Quapropter singularium hominum conscientias prohibere quominus im­pulsiones quas sentiunt palam aperteque profiteantur, et criticae viam praepedire qua dogma ad necessarias evolu­tiones impellat, potestatis ad utilitatem permissae non usus est sed abusus. — Similiter in usu ipso potestatis modus temperatioque sunt adhibenda. Librum quemlibet, auctore inscio, notare ac proscribere, nulla explicatione admissa, nulla disceptatione, tyrannidi profecto est proximum. — Quare lieic

Next

/
Oldalképek
Tartalom