Püspöki körlevelek 1904 (Szombathely, 1905)

tuum forte illae transeuntem ad fidei firmitatem cohortari non dubitaverit. Eadem pro­­pemodum, nec minori animi vi, passi sunt Marcus et Melchior, et ipsi ustulati, exse­­cati, contusi in cloacam proiecti, uno exitus discrimine, quod hi abscisso capite occubuerunt. Vulgata, eademque constans opinio martyrii, et gloriae Venerabilium Servorum Dei splendidiore luce perfusa ob signa complura, seu prodigia, praesertim quae circa ipsorum gloriosum sepulcrum edita sunt, brevi effecerunt ut de horum martyrio insti­tueretur actio, et canonicae inquisitiones tum auctoritate Ordinaria tum Apostolica fierent. Quibus rite confectis iisdemque habitis legitimis, validis in Ordinario coetu S. Rituum Congregationis pridie calendas Martias an. MDCCCLXVIII ad Vaticanum coacto, et PP. Cardinalium sententia confirmata a SSmo Domino Nostro Pio PP. IX. fel. rec. sexto idus Martias eiusdem anni; instaurata causa est, ac de Summi Pontificis Leonis XIII. fel. rec. venia peculiari ordini PP. Cardinalium commissa, de qua sententiam proferrent. In eo coetu habito decimo sexto calendas Quintiles anni mox elapsi in Aedibus Vaticanis quum propositum fuisset Dubium „An constet de martyrio eiusque causa, Venerabilium Servorum Dei Marci Crisini Canonici Strigoniensis, Stephani Pongracz et Melchioris Grodecz itemque de signis seu miraculis martyrium ipsum illustrantibus in casu et ad effectum de quo agitur“, omnes qui aderant Rmi Cardinales et Officiales Praesules latis Suffragiis constare censuerunt. Verum SSmus Dominus Noster Pius PP. X, recens ad Petri cathedram evectus, quem providentissimus Deus uti Christianis solatio dedit, sic diutissime sospitem servare gratulantis Ecclesiae bono et sanctorum suorum gloriae velit, auditis omnibus, quae a Rmo Cardinali Seraphino Cretoni S. RR. Congregationi Praefecto fideliter ad Ipsum relata sunt, a supremo Suo proferendo iudicio supersedendum duxit, graviterque perpendens quanti res ponderis esset, spatium Sibi sumpsit divinae opis implorandae. Tandem hrfc die quae ad anniversariae lucis declarationis Christi celebritatem illuxit, Idem SSmus Pater, sacris ante religiosissime operatus, ad Se accivit Rmos Cardinales Seraphinum Cretoni S. R. Congregationi Praefectum et Andreám Steinhuber causae Relatorem una cum R. P. Alexandro Verde S. Fidei Promotore meque infras­­cripto Secretario, iisque praesentibus solemniter pronunciavit. -„Ita constare de martyrio eiusque causa, itemque de signis seu miraculis martyrium ipsum illustrantibus praedictorum. Venerabilium Servorum Dei Marci Crisini Canonici Strigoniensis, Stephani Pongracz et Melchioris Grodecz Sacerdotum, e Societate Iesu, ut procedi possit ad ulteriora in casu et ad effectum de quo agitur“. Hoc autem Decretum et in acta S. Rituum Congregationis' referri iussit VIII idus Ianuarias, anno MDCCCCIV Seraph inus Card. Cretoni, S. R. C. Praefectus. L. f S. t Diomedes Panici, Archiep. Laodicen., S. R. C. Secretarius. VENERABILIUM SERVORUM DEI MARCI CRISINI CANONICI STRIGONIENSIS STEPHANI PONGRACZ MELCHIORIS GRODECZ SACERDOTUM E SOCIETATE IESU. SUPER DUBIO „An, stante approbatione martyrii et causae martyrii signis ac miraculis a Deo illustrati et confirmati, TUTO procedi possit ad sol em nem Venerabilium Servorum Dei Beatification em ". STRIGONIEN. SEU CASSOVIEN. BEATIFICATIONIS SEU DECLARATIONIS MARTYRII DECRETUM

Next

/
Oldalképek
Tartalom