Püspöki körlevelek 1904 (Szombathely, 1905)

Decretum Strigonien. seu Cassovien. beatificationis seu declarationis martyrii venerabilium servorum dei Marci Crisini canonici Strigoniensis, Stephani Pongrácz, Melchioris Grodecz sacerdotum e societate Iesu, super dubio: „An constet de martyrio eiusque causa, item,que de signis seu miraculis martyrium ipsum illustrantibus in casu et ad effectum de quo agitur.“ Effusus diu lateque Christi martyrum sanguis tam illustrem Ecclesiae historiam comparavit, ut huic aemulae caelestis Hierusalem commode possint verba regii vatis aptari: „Gloriosa dicta sunt de te civitas l)ei.& Dum vero, ut habet Augustinus, ,,san­guine martyrum suorum Ecclesiae corpus ornatur“, (Serm. 41 de Pass. Dom.) recordatio illa invictae fortitudinis atque constantiae ad fidem roborandam, ad fovendam pietatem mire conducit, excitatque memoriam Paulinae sententiae: „non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobisu. Eorum ingenti numero, unde admirabilis huiusmodi historia coalescit, tres hodie adiiciuntur, Cassoviae ab hae­reticis in odium religionis peremti anno MDCXIX. Sunt autem hi Marcus Crisinus cano­nicus Strigoniensis, Stephanus Pongraczius et Melchior Grodeczius, ambo sacerdotes e Societate Iesu. Marcus Crisinus, Romae olim Collegii Germanici alumnus, deinde in Graecensi Academia philosophiae doctor, vitae modestia, gravitate morum et studio religionis eluxit. Is, quum aliquot annos Strigoniensi Seminario magna eruditionis et virtutis laude praefuisset, in Canonicorum eius loci collegium adseitus est. Inde dimissus, ut Seminarii Hungarici curam susciperet, quum in id negotii diligentissime incumberet, nactus est occasionem martyrii ex Germanico bello ab haereticis excitato saeculo XVII, atque adeo ex Bohemica illa perduellione anni MDCXVIII, quae brevi Moraviam Lusatiam, Silesiam, Hungáriám, ipsamque Austriam in perfidiae societatem traxit. Ineunte mense Septembri anni MDCXVIII, quum percrebuisset rumor imminere Cassoviae copias haereticorum, horumque excitata factio in seditionem erumperet, divexans maxime sacerdotes, Marcus Crisinus accessit patribus Stephano Pongraczio Hungaro et Melchiori Grodeczio Silesio, quos regius ille dux una cum Cassoviensibus catholicis expetiverat, ut Christiana ibi negotia procurarent. Etsi autem hi sancti viri ministerii sui causa absentes periculum vitare poterant, nihilominus, ubi ancipitem didicere catholi­corum statum, statim ad aciem, seu potius ad certissimam mortem convolarunt. Ibi non diu se impiorum ira continuit. Nam statim indictum est Venerabilibus Dei Servis ne domo pedem efferrent; tum circumsepta militibus aede, omnes ab illorum accessu prohibiti, ipsique subsidio quovis ac cibo destituti. Tandem in pervigilio nativi­tatis Deiparae, haereticorum satellites noctu in Christi confessores impetum faciunt. Atque occurrentis primum Stephani pectus ferrea clava percutiunt; resupinum semiani­mem prosternunt; inde nudant, eiusque manibus revinctis post terga, faces lateribus admovent, ad usque detecta viscera ustulant, membra per summam ignominiam exsecant, pede contundunt circumducto capiti loro arctissime, ut oculi exilire viderentur, volutatum in proprio sanguine trahunt; etiamtum spiranti duobus gravissimis vulneribus caput sauciant. Ad ultimum fessi mortuumque hominem rati in proximam cloacam detrudunt, ubi horas viginti vitam morte peiorem produxit ea fortitudine atque constantia, ut aedi-920. sz. Decretum Pontificium in negotio beatificationis trium Marty­rum Casso­­viensium. III.

Next

/
Oldalképek
Tartalom