Püspöki körlevelek 1902 (Szombathely, 1903)
V VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO PP. XIII VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Mirae caritatis in hominum salutem exempla, quae a Iesu Christo praelucent, Nos quidem pro sanctitate officii inspicere et persequi adhuc studuimus, ad extremumque vitae spiritum, ipso opitulante, studebimus. Nam tempora nacti nimis acriter veritati et iustitiae infensa, quantum erat in Nobis, docendo, admonendo, agendo, prout nuperrima ad vos epistola Apostolica confirmavit, nequaquam intermisimus ea late praestare, quae sive ad multiplicem errorum contagionem depellendam, sive ad nervos intendendos christianae vitae aptius conducere viderentur. In his autem duo sunt recentioris memoriae, omnino inter se coniuncta, unde Nosmetipsi opportunae consolationis fructum, tot prementibus aegritudinis causis, recolendo percipimus. Alterum, quum optimum factu censuimus augusto Cordi Christi Redemptoris universitatem humani generis peculiari ritu devoveri; alterum, quum omnes christianum nomen profitentes gravissime hortati sumus, ut Ei ipsi adhaererent, qui vel singulis vel iure sociatis via, veritas, vita divinitus est. — Nunc vero eadem ipsa, advigilante in Ecclesiae tempora, Apostolica caritate movemur ac prope impellimur ut aliud quiddam ad ea proposita iam confecta, tamquam perfectionem suam addamus, ut videlicet christiano populo maiorem in modum commendemus sanctissimam Eucharistiam, quippe donum divinissimum ex intimo plane Corde prolatum eiusdem Redemptoris, desiderio desiderantis singularem huiusmodi cum hominibus coniunctionem, maximeque factum ad saluberrimos fructus redemptionis eius dilargiendos. Quamquam in hoc etiam rerum genere nonnulla vel antehac Nos auctoritate et studio curavimus. Iucundumque memoratu est inter cetera legitimi Nos comprobatione ac privilegiis auxisse Instituta et Sodalitia non pauca, divinae Hostiae perpetua vice adorandae addicta; operam item dedisse ut conventus eucharistici digna cum celebritate parique utilitate haberentur; iisdem praeterea similisque causae operibus patronum caelestem attribuisse Paschalem Baylon, 1538. sz. Ssmi Dni Nostri Leonis Papae XIII. epistola encyclica de Ssma Eucharistia ddto 28. Maji 1902. VI.