Püspöki körlevelek 1902 (Szombathely, 1903)
2 qui mysterii eucharistici cultor extitit insigniter pius. — Itaque, Venerabiles Fratres, de hoc ipso mysterio in quo tuendo illustrandoque constanter tum Ecclesiae sollertia, non sine praeclaris Martyrum palmis, elaboravit, tum praestantissimorum hominum doctrina, eloquentia, variaeque artes splendide contenderunt, libet capita quaedam alloquendo complecti; idque ut apertior atque expressior patescat eiusdem virtus, qua maxime parte se dat praesentissimam hisce necessitatibus temporum allevandis. Sane, quandoquidem Christus Dominus sub excessum mortalis cursus istud reliquit caritatis immensae in homines monumentum, idemque praesidium maximum pro mundi vita,1 2 nihil Nobis de vita proxime cessuris optare felicius possumus quam ut liceat excitare in omnium animis atque alere memoris gratiae debitaeque religionis affectum erga Sacramentum mirabile, in quo salutis et pacis, sollicitis omnium studiis quaesitae, spem atque efficientiam maxime niti arbitramur. Quod saeculo, usquequaque perturbato et laboranti tam misere, talibus Nos remediis adiumentisque ducimus praecipue consulendum, non deerunt sane qui demirentur, et fortasse qui dicta Nostra procaci cum fastidio accipiant. Id nempe est potissimum a superbia: quo vitio animis insidente, elanguescat in iis Christiana fides, quae obsequium vult mentis religiosissimum, necesse est, atque adeo caligo de divinis rebus tetrius incumbat; ut in multos illud cadat: Quaecumque ignorant, blasphemantIam vero tantum abest ut Nos propterea ab inito avocemur consilio, ut certum sit contentiore potius studio et recte animatis lumen afferre et sancta vituperantibus veniam a Deo, fraterna piorum imploratione, exorare. Sanctissimae Eucharistiae virtutem integra fide nosse qualis sit, idem enimvero est ac nosse quale sit opus quod humani generis causá Deus, homo factus, potenti misericordia perfecit. Nam ut est fidei rectae Christum profiteri et colere summum effectorem salutis nostrae, qui sapientia, legibus, institutis, exemplis, fusoque sanguine omnia instauravit; aeque est eumdem profiteri colere sic in Eucharistia reapse praesentem, ut verissime inter homines ad aevi perpetuitatem ipse permaneat, iisque partae redemptionis beneficia magister et pastor bonus, peracceptusque deprecator ad Patrem, perenni copia de semetipso impertiat. — Beneficia porro ex Eucharistia manantia qui studiose religioseque consideret, illud sane praestare atque eminere intelliget quo cetera quaecumque sunt continentur; ex ipsa nempe vitam in homines, quae vere vita est, influere: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita3 4 5. — Non uno modo, quod alias docuimus, Christus es vita; qui adventus sui inter homines causam professus est eam, ut afferret ipsis certam vitae plus quam humanae ubertatem: Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeanP. Statim namque ut in terris benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri J)eib, nemo quidem ignorat vim quamdam continuo erupisse ordinis rerum prorsus novi procreatricem, eamque in venas omnes societatis civilis et domesticae permanasse. Novas inde homini cum homine necessitudines; nova publice et privatim iura, nova officia; institutis, disciplinis, artibus novos cursus: quod autem praecipuum, hominum animos et studia ad veritatem religionis sanctitatemque morum traducta; atque adeo vitam homini communicatam, caelestem plane ac 1 Ioann. VI. 52. 2 Iudae io. 3 Ioann. VI. 52. 4 Ioann. X, io. 5 Tit. Ill, 4.