Püspöki körlevelek 1902 (Szombathely, 1903)

I perscrutari. Illud potius commemorandum enucleateque explanandum est, quam multa et magna beneficia ab hoc largitore divino et manaverint ad nos et manare non desi­nant, ut vel error vel ignoratio tantarum rerum, lucis filiis indigna, prorsus depellatur. Hoc autem propterea urgemus, non modo quia id attingit mysterium quo ad vitam aeternam proxime dirigimur, ob eamque rem firme credendum; verum etiam quia bonum quo clarius pleniusque habetur cognitum, eo impensius diligitur et amatur. — Nempe Spiritui Sancto, quod alterum praestandum esse monuimus, debetur amor, quia Deus est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua1). Amandusque idem est, quippe substantialis, aeternus, primus amor; amore autem nihil est amabilius; multoque id magis quia summis ipse nos cumulavit beneficiis, quae ut largientis benevolentiam testantur, ita gratum animum accipientis reposcunt. Qui amor duplicem habet utilitatem neque eam exiguam. Nam tum ad illus­triorem in dies notitiam de Spiritu Sancto capiendam nos exacuet; Amans enim, ut Angelicus ait, non est contentus superficiali apprehensione amati, sed nititur singula quae ad amatum pertinent intrinsecus disquirere, et sic ad interiora eius ingreditur, sicut de Spiritu Sancto, qui est amor Dei, dicitur quod scrutatur etiam profunda Dei2): tum caelestium donorum copiam nobis conciliabit largiorem, eo quod donantis manum ut angustus animus contrahit, ita gratus et memor dilatat. Curandum tamen magnopere ut iste amor eiusmodi sit qui non in cogitatione arida externoque obsequio subsistat, sed ad agendum prosiliat, refugiat maxime a culpa; quum haec Spiritui Sancto, pecu­liari quodam nomine, accidat iniuriosior. Quanticumque enim sumus, tanti sumus ex bonitate divina; quae eidem Spiritui praesertim adscribitur: hunc benigne sibi facientem is offendit qui peccat, quique ipsis eius abusus muneribus et bonitati confisus, quotidie magis insolescit. — Ad haec, quum veritatis ille sit Spiritus, si quis ex infirmitate aut inscitia deliquerit, forsitan excusationis aliquid apud Deum habeat; at qui per ma­litiam veritati repugnet ab eaque se avertat, in Spiritum Sanctum peccat gravissime. Quod quidem aetate nostra increbruit adeo, ut deterrima ea tempora advenisse videantur a Paulo praenunciata, quibus homines iustissimo Dei iudicio obcaecati, falsa pro veris habituri sint, et Imius mundi principi, qui mendax est et mendacii pater, tamquam veritatis magistro credituri: Mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio3): in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum4). — Quoniam vero Spiritus Sanctus in nobis, ut supra monuimus, quasi suo quodam in templo habitat, suadendum est illud Apostoli: Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis5). Idque ipsum non satis est, indigna omnia defugere, sed omni virtutum laude christianus homo nitere debet, ut hospiti tam magno tamque benigno placeat, castimonia in primis et sanctitudine; casta enim et sancta addecent templum. Hinc idem Apostolus: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vosG): formidolosae eae quidem, sed perquam iustae minae. — Postremo, Spiritum Sanctum exorari et obsecrari oportet, quippe cuius praesidio adiu­­mentisque nemo unus non egeat maxime. Ut enim quisque est inops consilii, viribus infirmus, aerumnis pressus, pronus in vetitum, ita ad eum confugere debet qui luminis, fortitudinis, consolationis, sanctitatis fons patet perennis. Atque illa homini in primis necessaria, admissorum venia, ab eo potissimum expetenda est: Spiritus sancti proprium est quod sit donum Patris et Filii; remissio autem peccatorum fit per Spiritum Sanctum, tamquam per donum Dei1): de quo Spiritu apertius habetur in ordine rituli: Ipse est remissio omnium peccatorum8). — Quanam vero ratione sit exorandus, peracte docet Ecclesia, quae supplex eum compellat et obtestatur suavissimis quibusque nominibus: Veni pater pauperum, veni dator munerum, veni lumen cordium: consolator optime, dulcis ‘) Dein, vi, 5. 8) I. Cor II, io. — Summ. th. la 2ae, q. XXVIII. a 2. 8) II. Thess. II, io. 4) I. Tim. IV, 1. 6) Eph. IV, 3o. 6) I. Cor. III, i6, 17. 7) Summ. th. 3a, q. III. a. 8 ad 3m. “) In Miss. rom. fer. III. post. Pent. — 7 —

Next

/
Oldalképek
Tartalom