Püspöki körlevelek 1902 (Szombathely, 1903)

— 8 hospes animae, dulce refrigerium: eumdempue enixe implorat ut eluat, ut sanet, ut irriget mentes atque corda, detque confidentibus et virtutis meritum et salutis exitum et perenne gaudium. Nec dubitare ullo pacto licet an huiusmodi preces auditurus ille sit, quo auctore scriptum legimus: Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus1). Demum hoc est fidenter assidueque supplicandum, ut nos quotidie magis et luce sua illustret et caritatis suae quasi facibus incendat; sic enim fide et amore freti acriter enitamur ad praemia sempiterna, quoniam ipse est pignus hereditatis nostrae2). Habetis, Venerabiles Fratres, quae ad fovendum Spiritus Sancti cultum monendo hortandoque placuit edicere: minimeque dubitamus, quin ope praesertim navitatis sol­lertiaeque vestrae praeclaros in christiano populo sint fructus latura. Nostra quidem tantae huic rei persequendae nulla unquam defutura est opera, atque etiam consilium est ut, quibus subinde modis videbitur opportunius, idem pietatis studium tam praes­tabile alamus et provehamus. Interea, quoniam biennio ante, datis litteris Provida matris, peculiares preces, easque ad maturandum christianae unitatis bonum, in sollemnibus ■ Penteeojsies catholicis commendavimus, libet de hoc ipso capite ampliora quaedam V * cTecemere. Decernimus igitur et mandamus et per orbem catholicum universum, hoc anno itemque annis in perpetuum consequentibus, supplicatio novendialis ante Pentecosten, in omnibus curialibus templis et, si Ordinarii locorum utile iudicarint, in aliis etiam templis sacrariisve fiat. Omnibus autem qui eidem novendiali supplicationi interfuerint, et ad mentem Nostram, rite oraverint, eis annorum septem septemque quadragenarum apud Deum indulgentiam in singulos dies concedimus; tum plenariam in uno quolibet eorumdem dierum vel festo ipso die Pentecostes, vel etiam quolibet ex octo subse­­quentibus, modo rite confessione abluti sacraque communione refecti ad eamdem mentem Nostram pie supplicaverint. Quibus beneficiis frui pariter eos posse volumus quos pub­licis illis precibus legitima causa prohibeat, vel non ita commode, secundum Ordinarii prudentiam, in templo res fieri possit; dum tamen supplicationi novendiali privatim detur opera ceteraeque conditiones expleantur. Hoc praeterea placet de thesauro Eccle­siae in perpetuum tribuere, ut si qui vel publice vel privatim preces aliquas ad Spiri­tum Sanctum pro pietate sua iterum praestent quotidie per octovam Pentecostes ad festum inclusive sanctae Trinitatis, ceterisque ut supra conditionibus rite satisfecerint, ipsis liceat utramque iterum consequi indulgentiam. Quae omnin indulgentiae munera etiam animabus piis igni purgatorio addictis converti in suffragium posse, misericorditer in Domino concedimus. Iam Nobis mens animusque ad ea revolat vota quae initio aperuimus; quorum eventum summit precibus a divino Spiritu flagitamus, flagitabimus. Agite, Venerabiles Fratres, Nostris cum precibus vestras consocietis, vobisque hortatoribus universae chri­stianae gentes coniungant suas, adhibita conciliatrice potenti et peraccepta Virgine Bea­tissima. Quae ipsi rationes cum Spiritu Sancto intercedant intimae admirabilesque, probe nostis; ut Sponsa eius immaculata merito nominetur. Ipsius deprecatio Virginis multum profecto valuit et ad mysterium Incarnationis et ad eiusdem Paracliti in Apostolorum coronam adventum. Communes igitur preces pergat ipsa suffragio suo benignissima roborare, ut in universitate nationum tam misere laborantium divina rerum prodigia per almum Spiritum feliciter instaurentur, quae vaticinatione Davidica sunt celebrata: Emittes Spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae*). — Caelestium vero donorum auspicem et benevolentiae Nostrae testem vobis, Venerabiles Fratres, Clero populoque vestro Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die IX Maii anno MDCCCLXXXXVII, Pontificatus Nostri vigesimo. LEO PP. XIII. ‘) Rom. VIII, 26. Eph. I, 14. 8) Ps. CIII. 3o.

Next

/
Oldalképek
Tartalom