Püspöki körlevelek 1902 (Szombathely, 1903)
4 Pentecostes. Ipsáque die beneficia sua Spiritus Sanctus in mystico Christi corpore prodere coepit, ea mira effusione quam Ioel propheta iampridem viderat1) : nam Paraclitus sedit super Apostolos ut novae coronae spirituales per linguas igneas imponerentur capiti illorum2). Tum vero Apostoli de monte descenderunt, ut Chrysostomus scribit, non tabulas lapideas in manibus portantes sicut Moyses, sed Spiritum in mente circumferentes, et thesaurum quemdam ac, fontem dogmatum et charismatum effundentes3). — Ita plane eveniebat illud extremum Christi ad Apostolos suos promissum de Spiritu Sancto mittendo, qui doctrinae, ipso afflante, traditae completurus ipse esset et quodammodo obsignaturus depositum: Adhuc multa habeo robis dicere, sed non potestis portare modo: quum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem4). Hic enim qui Spiritus est veritatis, utpote simul a Patre, qui verum aeternum est, simul a Filio, qui veritas est substantialis, procedens, haurit ab utroque uná cum essentia omnem veritatis quanta est amplitudinem: quam quidem veritatem impertit ac largitur Ecclesiae, auxilio praesentissimo providens ut ipsa ne ulli unquam errori obnoxia sit, utque divinae doctrinae germina alere copiosius in die» possit et frugifera praestare ad populorum salutem. Et quoniam populorum salus, ad quam nata est Ecclesia, plane postulat ut haec munus idem in perpetuitatem temporum persequatur, perennis idcirco vita atque virtus a Spiritu Sancto suppetit, quae Ecclesiam conservat augetque: Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatisft). Ab ipso namque episcopi constituuntur, quorum ministerio non modo filii generantur, sed etiam patres, sacerdotes videlicet, ad eam regendam enutriendamque eodem sanguine, quo est a Christo redempta; Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo6). Utrique autem, episcopi et sacerdotes, insigni Spiritus munere id habent ut peccata pro potestate deleant, secundum illud Christi ad Apostolos: Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt1). Porro Ecclesiam opus esse plane divinum, alio nullo argumento praeclarius constat quam charismatum quibus undique illa ornatur splendore et gloria; auctore nimirum et datore Spiritu Sancto. Atque hoc affirmare sufficiat, quod quum Christus caput sit Ecclesiae, Spiritus Sanctus sit eius anima: Quod est in corpore nostro anima, id est Spiritus Sanctus in corpore Christi, quod est Ecclesia6). — Quae ita quum sint, nequaquam comminisci et expectare licet aliam ullam ampliorem uberioremque divini Spiritus manifestationem et ostensionem: quae enim nunc in Ecclesia habetur, maxima sane est, eaque tamdiu manebit quoad Ecclesiae contingat ut, militiae emensa stadium, ad triumphantium in caelesti societate laetitiam educatur. Quantum vero et quo modo Spiritus Sanctus in animis singulorum agat, id non minus admirabile est, quamquam intellectu paulo est difficilius, eo etiam quia omnem intuitum fugiat oculorum. -—■ Haec pariter Spiritus effusio tantae est copiae, ut Christus ipse, cuius de munere proficiscitur, abundantissimo amni similem dixerit, prout est apud Ioannem: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae: cui testimonio idem Evangelista explanationem subiicit: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum9). Certum quidem est, in ipsis etiam hominibus iustis qui ante Christum fuerunt, insedisse per gratiam Spiritum Sanctum, quemadmodum de prophetis, de Zacharia, de Ioanne Baptista, de Simeone et Anna scriptum accepimus; quippe in Pentecoste non ita se Spiritus Sanctus tribuit, ut tunc primum esse sanetorum inhabitator inciperet, sed ut copiosius inundaret, cumulans sua dona, non inchoans, nec ideo novus opere, quia ditior largitate10). Verum, si et illi in filiis Dei numerabantur, conditione tamen perinde erant ac servi, quia etiam filius nihil differt *) *) ii, 28, 29. 2) Cyr. hierosol. catech. 17. 3) In Matth, honi. I, — II. Cor. Ill, 3. *) Ioann. XVI, 12, i3. 6) lb xiv, l6, 17. 6) Act. XX, 20. 7) Ioann. XX, 22, 23. 8) S. Aug. Serin. CLXXXVII de temp. 9) VII, 38, 3g. 10) S. Leo M. bom. Ill de Fentec.