Püspöki körlevelek 1902 (Szombathely, 1903)

- 5 — a servo, quosque est sub tutoribus et actoribus1) : ac, praei er quam quod iustitia in illis non erat nisi ex Christi meritis adventuri, communicatio Spiritus Sancti post Christum facta multo est copiosior, propemodum ut arram pretio vincit res pacta, atque ut ima­gini longe praestat veritas. Hoc propterea affirmavit Ioannes: Nondum erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat r/lorificatus2). Statim igitur ut Christus, ascendens in altum, regni sui gloria tam laboriose parte potitus est, divitias Spiritus Sancti munifice reclu­sit, dedit dona hominibus3). Nam, certa itta Spiritus Sancti datio vel missio post clarificati­onem Christi futura erat, qualis nunquam antea fuerat, neque enim antea nulla fuerat, sed talis non fuerat4). Siquidem natura humana necessario serva est Dei: Creatura serva est, servi nos Dei simus secundum naturamb): quin etiam ob communem noxam natura nostra omnis in id vitium dedecusque prolapsa est, ut praeterea infensi Deo extiteri­­mus : Eramus natura filii irae6). Tali nos a ruina exitioque sempiterno nulla usquam vis tanta erat quae posset erigere et vindicare. Id vero Deus, humanae naturae conditor, summe misericors praestitit per Unigenam suum : cuius beneficio factum, ut homo in gradum nobilitatemque, unde exciderat, cum donorum locupletiore ornatu sit restitutus. Eloqui nemo potest quale sit opus istud divinae gratiae in animis hominum; qui pro­pterea luculenter tum in sacris litteris tum apud Ecclesiae patres, et regenerati et cre­aturae novae et consortes divinae naturae et filii Dei et deifici similibusque laudibus appellantur. — Iamvero tam ampla bona non sine causa debentur quasi propria Spi­ritui Sancto. Ipse enim est Spiritus adoptionis filiorum, in quo clam anus: Abba, Pater', idemque paterni amoris suavitate corda perfundit: Ipse Spiritus testimonium reddit spi­ritui nostro quod sumus filii Dei1). Cui rei declarandae opportune cadit ea, quam Ange­licus perspexit, similitudo inter utramque Spiritus Sancti operam : quippe per eum ipsum et Christus est in sanctitate conceptus ut esset Filius Dei naturalis, et alii sanctificantur ut sint filii Dei adoptivi6). Ita, multo quidem nobilius quam in rerum natura fiat, ab amore oritur spiritualis regeneratio, ab Amore scilicet increato. Huius regenerationis et renovationis initia sunt homini per baptisma: in quo sacramento, spiritu immundo ab anima depulso, illabitur primum Spiritus Sanctus, eamque similem sibi facit; Quod natum est ex Spiritu, spiritus est6). Uberiusque per sacram confirmationem, ad constantiam et robur christianae vitae, sese dono dat idem Spiritus ; a quo nimirum fuit victoria martyrum et virginum de illecebris corruptelarum triumphus. Sese, inquimus, dono dat Spiritus Sanctus: Caritas Dei diffusa est in cordi­bus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis10). Ipse enimvero non modo affert nobis divina munera, sed eorum dem est auctor, atque etiam munus ipse est supremum ; qui a mutuo Patris Filiique amore procedens, hire habetur et nuncupatur altissimi do­num Dei. — Cuius doni natura et vis quo illustrius pateat, revocare opertet ea quae in divinis litteris tradita sacri doctores explicaverunt, Deum videlicet adesse rebus omni­bus in eisque esse, per potentiam, in quantum omnia eius potestati subduntur; per prae­sentiam, in quantum omnia nuda sunt et aperta oculis eius; per essintiam, in quantum adest omnibus ut causa essendi11). At vero in homine est Deus non tantummodo ut in rebus, sed eo amplius cognoscitur ab ipso et diligitur; quum vel duce natura bonum sponte amemus, cupiamus, conquiramus. Praeterea Deus ex gratia insidet animae iustae tamquam in templo, modo penitus intimo et singulari; ex quo etiam sequitur ea ne­cessitudo caritatis, qua Deo adhaeret anima coniunctissime, plus quam amico amicus possit benevolenti maxime et dilecto, eoque plene suaviterque fruitur. — Haec autem mira coniunctio, quae suo nomine inhabitatio dicitur, conditione tantum seu statu ab ea discrepans qua caelites Deus beando complectitur, tametsi verissime efficitur praesenti ‘) Gal. IV, i, 2. 2) VII, 39. 3) Eph. IV, 8. ■*) S. Au^. de Irin. I. IV, c. 20. 5) S. Cyr. alex. Thesuur. 1. v, c. 5. 6) Eph.'II, 3. ’) Rom. VIII. i5, 16. ») S. Th. 3a q. XXXII, a. 1. 9) Ioann. Ill, 7. 10) Rom. v, 5. ") S. Th. la q. VIII, a. 3'

Next

/
Oldalképek
Tartalom