Püspöki körlevelek 1902 (Szombathely, 1903)

— 3 atio dicitur1). Hoc modo Pater qui est principium totius Deitatis'1), idem causa est effec­trix universitatis rerum et Incarnationis Verbi et sanctificationis animarum ex ipso sunt omnia: ex ipso, propter Patrem. Filius autem, Verbum, Imago Dei, idem est causa exemplaris unde res omnes formam et pulchritudinem, ordinem et concentum imitan­tur ; qui extitit nobis via, veritas, vita, hominis cum Deo reconciliator, per ipsum sunt omnia; per ipsum, propter Filium ; Spiritus vero Sanctus idem est omnium rerum causa ultima, eo quia sicut in fine suo voluntas lateque omnia conquiescunt, non aliter ille, qui divina bonitas est ac Patris ipsa Filiique inter se caritas, arcana ea opera de salute hominum sempiterna, impulsione quadam valida suavique complet et perficit, in ipso sunt omnia; in ipso, propter Spiritum Sanctum. Rite igitur inviolateque custodito religionis studio toti debito Trinitati beatissi­mae, quod magis magisque in christiano populo aequum est inculcari, ad virtutem Spi­ritus Sancti exponendam oratio Nostra convertitur. — Ac principio respici oportet ad Christum, conditorem Ecclesiae et nostri generis Redemptorem. Sane in operibus Dei externis illud eximie praestat Incarnati Verbi mysterium, in quo divinarum perfectionum sic enitet lux ut quidquam supra ne cogitari quidem possit, et quo aliud nullum hu­manae naturae esse poterat salutarius. Hoc igitur tantum opus, etsi totius Trinitatis fuit, attamen Spiritui Sancto tamquam proprium adscribitur; ita ut de Virgine sic Evan­­gelia commemorent: Inventa est in utero habens de Spiritu Sancto, et: Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est'6): Idque merito adscribitur ei qui Patris et Filii est caritas; quum hoc magnum pietatis Sacramentum4) sit a summa Dei erga homines caritate pro­fectum, prout Ioannes commonet: Sic Deus dilexit mundum ut Filium suum unigenitum daret5). Accedit quod natura humana evecta inde sit ad coniunctionem personalem cum Verbo: quae dignitas non ullis quidem data est eius promeritis, sed ex integra plane gratia, proptereaque ex munere, veluti proprio Spiritus Sancti. Ad rem apposite Augus­tinus : Iste modus, inquit, quo est natus Christus de Spiritu Sancto, insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis praecedentibus meritis, in ipso primo exordio naturae suae <pio esse coepit, Verbo Dei copularetur in tantam personae unitatem, ut idem ipse esset Filius Dei qui Filius hominis, et Filius hominis qui Filius DeV). Divini autem Spiritus opera non .solum conceptio Christi effecta est, sed eius quoque sanctificatio animae, quae unctio in sacris libris nominatur7): atque adeo omnis eius actio praesente Spiritu peragebatur8), praecipueque sacrificium sui: Per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo9.) — Ista qui perpenderit, nihil erit ei mirum quod charismata omnia almi Spiritus in animam Christi affluxerint. Namque in ipso copia insedit gratiae singulariter plena, quanto maximo videlicet modo atque efficacitate haberi possit; in ipso omnes sapien­tiae scientiaeque thesauri, gratiae gratis datae, virtutes, donaque omnino omnia quae tum Isaiae oraculis nunciata10), tum significata sunt admirabili ea columba ad Iorda­nem, quum eas aquas suo Christus baptismate ad sacramentum novum consecravit. Quo loco illa eiusdem Augustini recte conveniunt: Absurdissimum est dicere quod Chri­stus, quum iam triginta esset annorum, accepit, Spiritum Sanctum, sed venit ad baptismum, sicut sine peccato, ita non sine Spiritu Sancto. Tunc ergo, scilicet in baptismate, corpus suum, idest Ecclesiam, praefigurari dignatus est, in qua praecipue baptizati accipiunt Spiri­tum Sanctum11). Itaque Spiritus Sancti et praesentia conspicua super Christum et virtute intima in anima eius, duplex eiusdem Spiritus praesignificatur missio, ea nimirum quae in Ecclesia manifesto patet, et ea quae in animis iustorum secreto illapsu exercerur. Ecclesia, quae iam concepta, ex latere ipso secundi Adami, velut in cruce dor­mientis, orta erat, sese in lucem hominum insigni modo primitus dedit die celeberrima ‘) s. Th. la, q. XXXIX, a. 7. '-) S. Aug. de Tritt. 1. IV, c. 20. s) Matth. I, iS. 20. 4) I Tim. III. 16. 5I III, 16. c) Enchir. c. XXXX. S. Th. 3a, q. XXXII, a. 1. 7) Actor. X, 38. 8) S. Basii, de Sj). S. c. XVI. s) Hebr. IX, 14. 10) IV, 1; XI, 2, 3. n) De. Trin. i. XV, c. 26.

Next

/
Oldalképek
Tartalom