Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)

vel quasi-domicilium acquirant. Venerunt quidem, in dictam civitatem N. ut ibidem commorarentur ad sustentationem quaerendam, et revera in Dioecesi habitant per majorem anni partem, vel etiam per plures annos, ita ut si non acquirant domicilium aut quasi-domicilium in hac vel illa parochia, ob frequentem mutationem habitationis, dici possunt habere domicilium in Dioecesi, quo venerunt ad habitandum in perpetuum vel saltem ad longum tempus. Quum autem agatur de matrimonio contrahendo ab illis, hactenus Archiepisco­­pus existimavit suos esse subjectos et posse delegare, ad matrimonium celebrandum, Rectorem parochiae, ubi de facto habitant, dummodo in Dioecesi versati fuerint per tempus sufficiens ad constituendum domicilium vel quasi-domicilium, sive nullum aliud domicilium extra Dioecesim N. habent, sive adhuc conservent, alibi aliquod domicilium, v. g. paternum vel fraternum in loco, unde oriundi. His ultimis temporibus, nonnulli Canonistae dubitarunt, utrum commoratio in Dioecesi sufficeret ad matrimonium, quando non acquiritur domicilium vel quasi-domi­cilium in aliqua parochia determinata. Quaerit igitur Archiepiscopus utrum recte se gerat in delegandis parochis suae Dioecesis, ad matrimonium eorum qui reperiuntur in circumstantiis supra expositis. II. Frequenter evenit in hac Civitate N. ut quis nuptiis jam paratis in Parochia ubi domicilium vel quasi-domicilium habet aliquot dies ante matrimonium, transit ad aliam parochiam, sive habitando apud amicum, vel in aliquo diversorio usque ad nuptias; sive in domo ubi proponit habitare post matrimonium. Res ita se habent frequenter pro famulis et famulabus; attamen bona tide celebrant suum matrimonium in parochia prioris domicilii, parocho inscio disces­sus eorum. Ad praecavendam nuditatem matrimoniorum quae fiunt hoc modo Archiepiscopus generali statuto edixit liberum esse suis Dioecesanis matrimonium contrahere sive coram parocho actualis domicilii, sive coram parocho domicilii anterioris per tres men­ses a die discessus eorum ; declarando se delegationem necessariam utrique parocho concedere. Sedulo autem voluit parochos monitos hoc statutum tantum valere pro iis, qui in Dioecesi N. commorari non desierint; non vero pro iis, qui e Dioecesi N. egressi in Dioeceses vicinas sese contulerant ante matrimonium. Feriae IV. die 9. Novembris 1899. In Congregatione Generali coram Eminis ac Rmmis DD. Cardinalibus iu rebus fidei et morum Inquisitoribus habita, propositis suprascriptis dubiis, iisque maturrime discussis, praehabitoque RR. DD. Consultorum voto Emmi ac Rmmi Patres respon­dendum mandarunt: Ad 1. Reformato dubio: An Ordinarius parochis licentiam concedere possit assistendi matrimoniis eorum, qui diu in dioecesi versati sunt, sed in nulla paraecia domicilium, vel quasi-domicilium acquisierunt ? Resp. Negative; nisi diligenti inquisitione facta, constet, eos, de quibus est quaestio, neque in civitate N., neque alibi, in nulla paraecia verum vel quasi-domicilium canonicum habere; sed es,-,e vagos. Ad II. Reformato dubio: An licentiam generaliter Ordinarius concedere possit, tum parocho actualis domicilii contrahentium, tum parocho anterioris, per tres menses a die discessus eorum ?

Next

/
Oldalképek
Tartalom