Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)
— 4 -románam urbem ad munera excelsiora atque altiora humanis delegit, sibique sacravit servator humani generis lesus Christus. Hic domicilium imperii sui non sine diuturna atque arcana praeparatione constituit: hic sedem Vicarii sui stare iussit, in perpetuitate temporum: hic caelestis doctrinae lumen sancte inviolateque custodiri, atque hinc tamquam a capite augustissimoque fonte in omnes late terras propagari voluit, ita quidem ut a Christo ipso dissentiat quicumque a fide romana dissenserit. Augent sanctitudinem avita religionis monumenta, singularis templorum maiestas, principum Apostolorum sepulcra hypogea martyrum fortissimorum. Quarum rerum omnium qui probe sciat excipere foces, sentiet profecto non tam peregrinari se in civitate aliena, quam versari in sua, ac melior, adiuvante Deo, discessurus est quam venerit. Ut autem praesentes Litterae ad omnium fidelium notitiam facilius perveniant, volumus earum exemplis etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eamdem prorsus adhiberi fidem, quae ipsis praesentibus haberetur, si forent exhibitae vel ostensae. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae indictionis, promulgationis, concessionis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo nonagesimo nono, Quinto Idus Maii Pontificatus Nostri anno vicesimo secundo. C. Card. ALOISI MASELLA Prq-Dat. A. Card. MACCHI Loco f Plumbi Visa De Curia I. De Aquila e Vicecomitibus. Peg. in Secret Brevium I. Cugnonius Anno a Nativitate Domini Millesimo octiogentesiino nonagesimo nono, die undecimo Maii, festo Ascensionis Domini nostri Iesu Christi, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri Leonis divina providentia Papae XIII anno vicesimo secundo, praesentes litteras apostolicas in atrio sacrosanctae Basilicae Vaticanae de Urbe, adstante populo, legi et solemniter publicavi. Ego Ioseph De Aquila e Vicecomitibus Abbreviator de Curia. 1319. sz. E. S. R. Univ. Inquis. An sufficiat domicilium vel quasi-domiciUum in dioecesi De domicilio qUoa(j matrimonium, quin hoc habeatur in luic vel illa parochia, et an ordinarius possit “X ml concedere gener aliter facultatem parochis assistendi hujusmodi, matrimoniis. Infrascriptus Archiepiscopus N. N. Supremae S. R. et Univ. Inquisitionis Congregationi sequentia dubia proponit, ut securius in administranda Dioecesi officium suum adimpleat. I. In hac magna civitate N., quo undique concurrunt homines variae conditionis, frequenter a multis domicilium mutatur. Reperiuntur praesertim famuli, qui nunc apud unam familiam degunt, nunc apud alteram, ita ut in nulla parochia domicilium