Püspöki körlevelek 1897 (Szombathely, 1898)
3 atque ipsa etiam Pentecostes sollemnia non ideo inducta antiquitus sunt, ut Spiritus Sanctus per se simpliciter honoraretur, sed ut eiusdem recoleretur adventus sive externa missio. Quae quidem omnia sapienti consilio sancita sunt, ne quis forte a distinguendis Personis ad divinam essentiam distinguendam prolaberetur. Quin etiam Ecclesia ut in tidei integritate filios contineret, sanctissimae Trinitatis festum instituit, quod Ioannes XXII. deinde iussit ubique agendum; tum altaria et templa eidem dicari permisit; atque Ordinem religiosorum captivis redimendis, qui Trinitati devotus omnino est eiusque titulo gaudet, non sine caelesti nutu rite comprobavit. Multaque rem confirmant. Cultus enim qui sanctis Caelitibus atque Angelis, qui Virgini Deiparae, qui Christo tribuitur, is demum in Trinitatem ipsam redundat et desinit. In precationibus quae uni Personae adhibentur, item de ceteris mentio est; in forma supplicationum, singulis quidem Personis seorsum invocatis, communis earum invocatio subiicitur; psalmis hymnisque idem omnibus praeconium accedit in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum; benedictiones, ritus, sacramenta comitatur aut conficit sanctae imploratio Trinitatis. Atque haec ipsa iampridem Apostolus praemonuerat in ea sententia : Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula1 : inde significans Personarum trinitatem, hinc unitatem affirmans naturae, quae quum una eademque singulis sit Personis, ideo singulis, tamquam uni eidemque Deo, aeterna aeque maiestatis gloria debetur. Quod testimonium edisserens Augustinus, Non confuse, inquit, accipiendum est quod ait Apostolus, ex ipso et per ipsum et in ipso; ex ipso dicens propter Patrem, per ipsum propter Filium, in ipso propter Spiritum Sanctum2. - - Aptissimeque Ecclesia, ea Divinitatis opera in quibus potentia excellit, tribuere Patri, ea in quibus excellit sapientia, tribuere Filio, ea in quibus excellit, amor, Spiritui Sancto tribuere consuevit. Non quod perfectiones cunctae atqae opera extrinsecus edita Personis divinis communia non sint; sunt enim indivisa opera Trinitatis, sicut et indivisa est Trinitatis essentia3, quia uti tres Personae divinae inseparabiles sunt, ita inseparabiliter operantur4 : verum quod ex comparatione quadam et propemodum affinitate quae inter opera ipsa et Personarum proprietates intercedit, ea alteri potius quam alteris addicuntur sive, ut aiunt, appropriantur : Sicut similitudine vestigii vel imaginis in creaturis inventa, utimur ad manifestationem divinarum Personarum, ita et essentialibus attributis ; et haec manifestatio Personarum per essentialia attributa appropriatio dicitur5. Hoc modo Pater qui est principium totius Deitatis6, idem causa est effectrix universitatis rerum et Incarnationis Verbi et sanctificationis animorum, ex ipso sunt omnia; ex ipso, propter Patrem. Filius autem, Verbum, Imago Dei, idem est causa exemplaris unde res omnes formam et pulchritudinem, ordinem et concentum imitantur ; qui extitit nobis via, veritas, vita, hominis cum Deo reconciliator, per ipsum sunt omnia; per ipsum, propter Filium. Spiritus vero Sanctus idem est omnium rerum causa ultima, eo quia sicut in line suo voluntas lateque omnia conquiescunt, non aliter' ille, qui divina bonitas est ac Patris ipsa Filiique inter se caritas, arcana ea opera de salute hominum sempiterna, impulsione quadam valida suavique complet et perficit, in ipso sunt omnia; in ipso, propter Spiritum Sanctum. 1 2 3 4 5 * 1 Rom. XI, 36. 2 J)e Trin. 1. VI, c. 10. -1. I, c. 6. 3 S. Aug. de Ttrin. 1. 1, c. 4. et 5. 4 S. Aug. ib. 5 S. Th. la, q. XXXIX, a 7. 3 S. Aug. de Trin. 1. IV, c. 20.