Püspöki körlevelek 1897 (Szombathely, 1898)
4 — Rite igitur inviolateque custodito religionis studio, toti debito Trinitati beatissimae, quod magis magisque in Christiano populo aequum est inculcari, ad virtutem Spiritus Sancti exponendam oratio Nostra convertitur. — Ac principio respici oportet ad Christum, conditorem Ecclesiae et nostri generis Redemptorem. Sane in operibus Dei externis illud eximie praestat Incarnati Verbi mysterium, in quo divinarum perfectionum sic enitet lux ut quidquam supra ne cogitari quidem possit, et quo aliud nullum humanae esse poterat salutarius. Hoc igitur tantum opus, etsi totius Trinitatis fuit, attamen Spiritui Snncto tamquam proprium adscribitur: ita ut de Virgine sic Evangelia commemorent: Inventa est in utero habens de Spiritu Sancto, et: Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est1. Idque merito adscribitur ei qui Patris et Filii est caritas ; quum hoc magnum pietatis Sacramentum2 sit a summa Dei erga homines caritate profectum, prout Ioannes commonet : Sic Deus dilexit mundum ut Filium suum unigenitum daret1 2 3. Accedit quod natura humana evecta inde sit ad coniunctionem personalem cum Verbo, quae dignitas non ullis quidem data est eius promeritis, sed ex integra plane gratia, proptereaque ex munere veluti proprio Spiritus Sancti. Ad rem apposite Augustinus: Iste modus, inquit, quo est natus Christus de Spiritu Sancto, insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis praecedentibus meritis, in ipso primo exordio naturae suae quo esse coepit, Verbo Dei copularetur in tantam personae unitatem, ut idem ipse esset Filius I)ei qui Filius hominis, et Filius hominis qui, Filius Dei4. Divini autem Spiritus opera non solum conceptio Christi effecta est, sed eius quoque sanctificatio animae, quae unctio in sacris libris nominatur5 : atque adeo omnis eius actio praesente Spiritu peragebatur3 7, praecipueque sacrificium sui : Per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatam Deo1. — Ista qui perpenderit, nihil erit ei mirum quod charismata omnia almi Spiritus in animam Christi affluxerint. Namque in ipso copia insedit gratiae singulariter plena, quanto maximo videlicet modo atque efficacitate haberi possit; in ipso omnes sapientiae scientiaeque thesauri gratiae gratis datae, virtutes, donaque omnino omnia quae tum Isaiae oraculis nunciata8 9, tum significata sunt admirabili ea columba ad Iordanem, quum eas aquas suo Christus baptismate ad sacramentum novum consecravit. Quo loco illa eiusdem Augustini recte conveniunt : Absurdissimum est dicere quod Christus, quum iam triginta esset annorum, accepit Spiritum Sanctum, sed venit ad baptismum, sicut sine peccato, ita non sine Spiritu Sancto. Tunc ergo, scilicet in baptismate, corpus suum, id est Ecclesiam, praefigurari dignatus est. in qua praecipue baptizati accipiunt Spiritum Sanctum°. Itaque Spiritus Sancti et praesentia conspicua super Christum et virtute intima in anima eius, duplex eiusdem Spiritus praesignificatur missio, ea nimirum quae in Ecclesia manifesto patet, et ea quae in animis iustorum secreto illapsu exercetur. Ecclesia, quae iam concepta, ex latere ipso secundi Adami, velut in cruce dormientis, orta erat, sese in lucem hominum insigni modo primitus dedit die celeberrima Pentecostes. Ipsäque die beneficia sua Spiritus Sanctus in mystico Christi corpore prodere coepit, ea mira effusione quam Ioel propheta iampridem viderat10: nam Para-1 Mattii. I, 18, 20. 2 I Tim. III, 16. 3 III, 16. 4 E,whir. c. XXXX - S. Th. 3a, q. XXXII, a. 1. 5 Actor, x, 38. 6 S. Basii, de Sp. S c. XVI. 7 Hebr. IX. 14. 8 9 De Urin 1. XV, c. 26. 10 II, 28, 29.