Püspöki körlevelek 1897 (Szombathely, 1898)

VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBYS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQVE LOCORYM. ORDINARIIS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO PP. XIII VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM Divinum illud munus quod humani generis causá a Patre acceptum Iesusp256. Christus sanctissime ohiit, sicut eo tamquam ad ultimum spectat, ut homines vitae compotes fiant in sempiterna gloria heatae, ita huc proxime attinet per saeculi cursum, ut divinae gratiae habeant colantque vitam, quae tandem in vitam floreat caelestem. Quamobrem omnes ad unum homines cuiusvis nationis et linguae Redemptor ipse invitare ad sinum Ecclesiae suae summa benignitate non cessat: Venite ad me omnes; Ego sum vita; Ego sum pastor bonus. Hic tamen, secundum altissima quaedam consilia, eiusmodi munus noluit quidem per se in terris usquequaque conficere et explere; verum quod ipse traditum a Patre habuerat, idem Spiritui Sancto tradidit perficiendum. Atque iucunda memoratu ea sunt quae Christus, paulo ante quam terras relinqueret, in discipulorum coeto affirmavit : Expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero Var aditus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos1. Haec enim affirmans, causam discessus sui reditusque ad Patrem eam potissimum attulit, utilitatem ipsis alumnis suis profecto accessuram ah adventu Spiritus Sancti : quem quidem una monstravit, a se aeque mitti atque adeo procedere sicut a Patre, eumdemque fore qui opus a semetipso in mortali vita exactum, deprecator, consolator, praeceptor, absolveret. 1 Ioann. XVI, 7.

Next

/
Oldalképek
Tartalom