Püspöki körlevelek 1895 (Szombathely, 1896)
Communico cum Yen. Meo Clero epistolam Suae Sanctitatis Leonis XIII. Summi 552. sz. Pontificis de fovendo Instituto a Propagatione Fidei. VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Christi nomen et regnum in gentibus quotidie latius proferre, atque devios discordesque invitare ad Ecclesiae sinum et revocare, hoc nimirum, quemadmodum sentit animus sanctum in primis esse officium muneris supremi quod gerimus, ita iamdiu est curis Nostris studiisque, apostolica urgente caritate, propositum. Hanc Nos oh causam sacras tueri ac multiplicare expeditiones, quarum potissimum ope Christianae sapientiae lumen ad errantes diffunditur, ad easque sustentandas auxilia in catholicis populis corrogata submittere, nulla unquam ratione cessavimus. Fecimus id praesertim, datis anno pontificatus tertio encyclicis litteris Sancta Dei Civitas, eo consilio ut praeclaro Instituto a Propagatione Fidei ampliorem catholicorum quum pietatem tum liberalitatem conciliaremus. Tunc persequi hortando libuit, quam ipsum modicis initiis ingressum ad quantam amplitudinem brevi tempore provenisset; quibus vel laudum testimoniis vel Indulgentiae muneribus Decessores Nostri illustres, Pius VII., Leo XII., Pius VIII.,' Gregorius XVI., Pius IX., idem ornassent; quam multum ex eo adiumenti sacris per orbem terrarum Missionibus allatum iam esset et quam uberiora forent deinde exspectanda. Neque exiguus, Dei beneficio, respondit hortationi fructus; quum sane Episcoporum navitati et instantiae Obsequente largitate fidelium, benemerentissimum opus hisce etiam proximis annis amplificatum videamus. — At nova iam subest graviorque III. Epistola Encyclica Leonis XIII. Summi Pontiiicis, de fovendo Instituto a Propagatione Fidei.