Püspöki körlevelek 1895 (Szombathely, 1896)

2 necessitas, quae effusiores in hanc rem spiritus manusquae catholicae caritatis desideret, vestramque acuat Venerabiles Fratres, sollertiam. Nam, quod probe nostis, per apostolicam epistolam Praeclara, iunio superiore editam, visum est Nobis Dei providentis servire consiliis, vocando et incitando gentes quae ubique sunt, ad fidei Christianae unitatem; illud tanquam summum votorum optan­tibus, ut aliquanto per Nos maturetur promissum divinitus tempus, quo fiet unum ovile et unus Pastor. — Singularibus autem curis interea spectare Nos ad Orien­tem eiusque Ecclesias, multis nominibus insignes et venerandas, ex ipsis nuperrime intellexistis litteris apostolicis, quas perscripsimus de disciplina Orientalium conser­vanda et tuenda. Inde etiam satis compertae sunt vobis instituas rationes, quas, collatis diligenter consiliis cum Patriarchis earum gentium, exploravimus, aptius ad exitum profuturas. Neque tamen diffitemur, hanc omnem causam difficultatibus implicari ma­gnis : quibus eluctandis si quidem impar est virtus Nostra, totam nihilominus fiduciae constantiaeque vim, in quo maxime oportet, sitam habemus magno animo in Deo. Qui enim rei mentem Nobis et initia providus dedit, vires ipse opemque ad perficiendum summa cum benignitate certe sufficiet: atque hoc est quod enixis precibus ab ipso im­plorare contendimus, idemque ut fideles omnes implorent, vehementer hortamur. Divinis vero, quae fidenter expetimus, adiumentis quum humana prorsus accedere sit necesse, eis idcirco quaerendis et suppeditandis, quaecumque videantur ad id quo spectamus conducibilia, peculiares quasdam curas aequum est a Nobis impendi. Namque ut Orientalibus, quotquot discessere, ad unicam Ecclesiam reditus mu­niatur, videtis, Venerabiles Fratres, opus esse in primis parari ex eis ipsis idoneam sacrorum ministrorum copiam qui doctrina et pietate abundantes, ceteris optatae uni­tatis consilia suadeant; catholicae insuper sapientiae vitaeque institutionem quam ma­xime evulgandam esse, atque ita impertiendam, ut proprio nationis ingenio accomoda­­tius conveniat. Quare providendum, ut sacrae educendae iuventuti, ubicumque expediat, pateant instructae congruenter domus; ut plura numero praesto sint gymnasia, alia alibi pro locorum frequentia; ut sua cuiusque ritus cum dignitate exercendi praebeatur fa­cultas ; ut optimis edendis scriptis manare ad omnes germana religionis notitia possit. Ista et similia efficere quantae sit impensae futurum, vosmet facile intelligitis; simul intelligitis, tam multis rebus et magnis non posse Orientales Ecclesias omnino per se ipsas occurrere, nec posse tamen a Nobis, his rerum angustiis, quam vellemus- opem conferri. —- Restat ut apta subsidia praecipue opportuneque ex eo petantur, quod modo laudavimus, Instituto; cuius quidem propositum cum illo plane cohaeret quod Ipsi nunc animo destinamus. At simul vero, ne apostolicae Missiones, derivatis partim in alienum usum quibus aluntur praesidiis, quidquam accepturae sint detrimenti, magnopere instan­dum est, ut eo largius catholicorum in ipsum influat liberalitas. — Similem autem cau­tionem rectum est adhiberi, quod attinet ad affine et perutile Institutum a Scholis Orientis, alias auctum commendatione Nostra; praesertim quum, moderatoribus eius aperte pollicitis, paratum similiter sit de stipe a se cogenda, Nobis, quantum copiosius licuerit, iu idem subministrare. Id est igitur, Venerabiles Fratres, in quo vestra singulariter officia exposcimus: neque dubitamus quin vos, qui Nobiscum religionis et Ecclesiae causam sustinere et provehere modis omnibus assidue studetis, egregiam Nobis sitis operam navaturi. Effi­cite sedulo ut in fidelibus curae vestrae commississ ipsa a Propaga ti one F d e i

Next

/
Oldalképek
Tartalom