Püspöki körlevelek 1863 (Szombathely, 1864)

In hac igitur tanta rei catholicae clade, tantaque animarum pernicie Apostoliéi No­stri officii probe memores, ac de omnium Ecclesiarum bono vel maxime solliciti, et Nobis, uti olim Prophetae, indictum existimantes „Clama ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum“ (Isaias c. 58. v. 1.) hisce LitterisApostolicam Nostram attollentes vocem, omnia gravis­sima damna et iniurias a Neogranatensi Gubernio Ecclesiae, eiusque sacris personis ac rebus, et huic Sanctae Sedi illatas incessanter querimur, et gravissime exprobramus. Atque omnia et singula, quae sive in his, sive in aliis rebus ad Ecclesiam, eiusque ius spectantibus ab eodem Neogranatensi Gubernio, et ab inferioribus quibusque illius Magistratibus decreta, gesta, seu quomodolibet attentata sunt, Auctoritate Nostra Apo­­stolica reprobamus, damnamus, et leges ac decreta ipsa cum omnibus inde sequutis eadem Nostra Auctoritate abrogamus, et irrita prorsus, ac nullius roboris fuisse, et fore declaramus Ipsos autem illorum auctores etiam atque etiam in Domino obtesta­mur, ut tandem aliquando suos oculos aperiant super gravissima vulnera Ecclesiae im­posita , ac simul recordentur, serioque considerent censuras et poenas, quas Aposto­­licae Constitutiones, et Generalium Conciliorum Decreta contra Ecclesiae iurium inva­sores tacto ipso incurrendas infligunt, et iccirco animae suae misereantur prae oculis habentes „quoniam durissimum iis, qui praesunt fiet iudicium“. (Sap. 8.) Atque etiam omni studio illos ecclesiasticos viros, qui Gubernio faventes a proprio officio misere declinarunt, monemus, et exhortamur, ut sanctam suam vocationem animo reputantes in iustitiae, veritatisque viam redire properent, et illorum ecclesiasticorum hominum exempla aemulentur, qui etiamsi infeliciter lapsi praescriptum a Gubernio obedientiae iuramentum praestiterunt, tamen cum ingenti Nostro, ac suorum Antistitum gaudio i­­dem iusiurandum retractare, ac damnare gloriati sunt. Interim vero amplissimas meritasque Vobis tribuimus laudes, Venerabiles Fratres, qui laborantes sicut boni milites Christi lesu, ac strenue in agone certantes singulari constantia et fortitudine, quoad per Vos fieri potuit, seu voce, seu Litteris Ecclesiae causam, eiusque doctrinam, iura, libertatem defendere, vestrique gregis saluti accurate consulere, eumque contra impias inimicorum hominum molitiones, et circumstantia religionis pericula praemunire haud omiseritis, gravissimas omnes iniurias, molestias, et asperrima quaeque episcopali robore tolerantes. Itaque dubitare non possumus, quin pari studio et contentione, quantum in Vobis est, pergatis, ut adhuc cum maxima vestri nominis laude fecistis, divinae nostrae religionis causam propugnare, et fidelium saluti prospicere. Debitas quoque laudes deferimus fideli NeogranatensisReipublicae Clero, qui suae vocationis servantissimus, et Nobis, atque huic Petri Cathedrae, suisque Antistitibus addictus propter Ecclesiam, veritatem et iustiliam tam vehementer exagitatus immanem omnis generis insectationem patientissime est perpessus ut patitur. Non possumus quin admiremur et laudemus tot Virgines Deo sacras, quae eti­amsi a suis monasteriis violenter expulsae, et ad tristem egestatem redactae, tamen caelesti Sponso firmiter adhaerentes, ac miserrimam, in qua versantur, conditionem Christiana virtute perferentes, non cessant dies noctesque effundere corda sua coram Deo, Eumque humiliter enixeque pro omnium, ac suorum etiam persecutorum salu­te exorare. Collaudamus item catholicum Neogranatensis Reipublicae populum , qui ex parte longe maxima in veteri suo erga catholicam Ecclesiam, ac Nos, et hanc A- postolicam Sedem, et erga suos Antistites amore, fide, reverentia et obedientia per­severat. Ne cessemus autem, Venerabiles Fratres, adire cum fiducia ad thronum gratiae, et humillimis ac ferventissimis precibus misericordiarum Patrem ac Deum totius con­solationis sine intermissione orare et obsecrare, ut exurgal et iudicet causam suam, et Ecclesiam suam sanctam a tantis, quibus istic, et ubique fere orbis premitur, calami­tatibus eripiat, eamque opportuno auxilio soletur, et optatissimam diu in tot, tan­tisque adversis serenitatem, et pacem clementissime largiatur, omniumque misereatur secundum magnam misericordiam suam, atque omnipotenti sua virtute efficiat, ut o­­mnes populi, gentes, nationes Ipsum, et Unigenitum Filium suum Dominum Nostrum Iesum Christum una cum Sancto Spiritu agnoscant, adorent, timeant, ac ex toto corde anima ac mente diligant, et omnia divina mandata ac praecepta religiose observantes, ut filii lucis ambulent in omni bonitate, iustitia, et veritate. Demum omnium caelestium munerum auspicem, et certissimum praecipuae No­strae in Vos benevolentiae pignus Apostolicam Benedictionem ex imo corde deprom­ptam Vobis ipsis, Venerabiles Fratres, et gregi vestrae vigilantiae concredito peraman­ter impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die 17. Septembris Anno 1863. Pontificatus Nostri Anno Decimoclavo. továbbá a „Szeplőtelen Fogantatás“ zsolosmája s miséjére vonatkozó ezen rendelete: PIVS PP. IX. Ad perpetuam rei memoriam. Quod jampridem ab hac Apostolica Sede communia fidelium vota precesque postulaverant, quodque ad augendum in ter­ris Beatissimae Genitricis Dei gloriam maxime pertinebat, id Nos tandem divino ad-

Next

/
Oldalképek
Tartalom