Püspöki körlevelek 1863 (Szombathely, 1864)
flante Spiritu praestitimus, quum sexto idus Decembris Anni Millesimi octingentesimi quinquagesimi quarti in Patriarchali Basilica Nostra Vaticana frequentissima adstante S. R. E. Cardinalium, et Sacrorum Antistitum corona, pronunciavimus, declaravimus, ac definivimus doctrinam, quae tenet Beatissimam Virginem Mariam in primo instanti suae Conceptionis fuisse singulari Dei Omnipotentis gratia, et privilegio intuitu meritorum Jesu Christi Redemtoris humani generis, ab omni originalis culpae labe praeservatam, esse a Deo revelatam, atque idcirco ab omnibus fidelibus firmiter, constanterque credendam. Difficile porro dictu est, quanto exinde gaudio perfusi fuerint universi Catholici Orbis Antistites cum Clero suo, nec non Principes viri, ceterique cujuscumque ordinis fideles, quippe qui inflammato studio ducti honore debito prosequendi immaculatam Virginem Genitricem Dei Mariam majorum exempla aemulati, idipsum novissima hac aetate iteratis precibus ab hac Sancta Sede imploraverant. Nos quidem vix dum ad universae Ecclesiae regimen meritis licet imparibus evecti fuimus, id praecipue curavimus, ut secundum Ecclesiae vota ea perageremus, quae ad augendum Deipare Virginis cultum pertinerent, utque excellentissimae illius dotes et collata divinitus privilegia, atque ornamenta fidelium oculis clarius nitescerent; qua de causa novum ecclesiasticum Officium, novamque Missam approbavimus, ut solemnius celebraretur festum Beatissimae Virginis sine labe originali conceptae; atque ita arcano Dei consilio non intermissis hujusmodi curis via quodammodo sterni visa est ad solemne edendum decretum, quod de immaculato Deiparae conceptu memorata die atque anno pronunciavimus Verumtamen quoniam necessarium esse novimus, ut cum lege credendi lex conveniat supplicandi, idcirco eo curas Nostras convertimus ut novum conderetur Officium cum nova Missa tam in Vigilia, ubi concessa est, quam in festo immaculatae Conceptionis, quibus singula haec ex ordine recolantur, et faustissimi eventus series futuris in posterum aetatibus innotescat. Jamvero quum hujusmodi opus ad optatum exitum perductum sit memoratum Officium , Missamque respondentem de consilio peculiaris Congregationis Sacrorum Rituum ad id apposite per Nos deputatae Auctoritate Nostra Apostolica approbandam existimavimus. Itaque de ejusdem Congregationis consilio, certa scientia, ac matura deliberatione Nostra idem Officium, Missamque Officio respondentem, nec non pro locis, ubi est concessa, Missam pro Vigilia immaculatae Conceptionis Auctoritate Nostra Apostolica per praesentes Litteras probamus, eademque Auctoritate praecipimus, ut hoc unice Officium et Missam quicumque de Clero saeculari, et regulari, non exclusis Monialibus, ad Horas Canonicas persolvendas quocumque titulo teneantur, adsumere debeant, Romae quidem, atque ubi fieri commode possit, hoc ipso anno vertente, alibi vero sequenti Anno MDCCCLXLV. sub poena Divini Officii onus minime adimplendi. Nequis vero reputet peculiari quocumque titulo etiam speciatim designando hujusmodi generali praescriptione minime comprehendi, Auctoritate Nostra Apostolica abolemus, et proscribimus quodcumque aliud Officium, et quamcunque aliam Missam de immaculata Conceptione, etiam si sint ritus a Romano diversi, ac licet singulari privilegio concessa fuerint, etiam cuicumque Ordini regulari, ac jubemus, ut in novis editionibus Breviarii et Missalis hic unice apponatur Officium in corpore Breviarii, et Missa imprimatur in corpore Missalis die VIII. Decembris; in appendice vero Missalis Missa de Vigilia adjiciatur pro locis, ubi ex Apostolica concessione vigilia celebratur. Et quoniam nonnullae regularium familiae ritum servant a Romano diversum, volumus ut ipsae quantocius exhibere teneantur Congregationi Sacrorum Rituum pro opportuno examine et revisione additiones, aut variationes proprio ritui respondentes. Haec volumus, jubemus, mandamus, contrariis speciali licet, atque individua mentione dignis non obstantibus quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die XXV Septembris MDCCCLXIII Pontificatus Nostri Anno Decimoctavo. N. CARD. PARACCIANI CLARELLI Uraságtokkal a kellő tudomás ve'gelt közöltéinek. A Nagyme'ltóságu magy. kir. Helytartó Tanácsnak következő kegyes intézvényei: 72438. sz. Méltóságos Püspök Ur! A hadköteles korban álló ifjak fölmentéséhez nem különben a már szolgálatban álló katonák elbocsájtásához szükséges családi értesítők tulajdonkép anyakönyvi kivonatok a felek által szorgalmazott kiadásánál több helyütt olynemü panaszok merültek föl, melyek szerint némely anyakönyvvezetők emez okmányok kiadásáért túlságos dijl követelnek, ha pedig azt a fél lefizetni nem tudja, azoknak kiadását egyszerűen megtagadják. Tapasztaltaiét az is, miszerint némely anyakönyvvezetők az ugyanazon családhoz tartozó tagokról a kivonatokat külön, még pedig az illetőkre vonatkozó születési, esketési és halálozási adatokat megannyi külön ivén szolgáltatják a fél kezébe, miáltal ennek nem csak túlságos bélyeg és díjazási költségeket okoznak, hanem az együvé tartozó adatok szétválasztása miatt a hatóságoknak e részbeni föladatát is szerfölött nehezítik. Fájdalom! több oly eset is fordult elő, melyben a lelkész vagy az illető anya