Püspöki körlevelek 1863 (Szombathely, 1864)
Kelt Szombat helyen Szent-András hava 3-án 1863. 1503. IX. k. I. Szentséges Atyánknak IX. Pius Pápának az uj-granadai köztársaság Érsekei s Püspökeihez intézett következő körlevele: „Venerabilibus Fratribus Antonio Arcbiepiscopo S. Fidei de Bogota, et Episcopis eius Suffraganeis in Neogranatensi republica. PIVS PP. IX. Venerabiles Fratres Saltem et Aposlolicam Benedictionem, incredibili afflictamur dolore, et una Vobiscum ingemiscimus, Venerabiles Fratres, cum noscamus quibus nefariis, dirisque modis a Neogranatensis ReipublicaeGubernio catholica impetitur, perturbatur, ac dilaceratur Ecclesia. Equidem verbis satis exprimere haud possumus multiplices sacrilegosque ausus, quibus Gubernium idem gravissimas Nobis, et huic Apostolicae Sedi iniurias afferens sanctissimam nostram religionem, eiusque veneranda iura, doctrinam, cultum, sacrosque Ministros conculcare ac destruere contendit. Namque idem Gubernium duos praesertim ab hinc annos infandas edidit leges et decreta, quae catholicae Ecclesiae, eiusque doctrinae, auctoritati, iuribusque vel maxime adversantur. Hisce enim iniquissimis legibus ac decretis inter alia, sacri ministri prohibiti sunt ecclesiasticum ministerium exercere sine civilis potestatis venia, et omnia Ecclesiae bona usurpata, divendita, ac propterea parochiae, el Religiosae utriusque sexus Familiae et Clerus, ac Valetudinaria, Domusque Refugii, piaeque Sodalitates, Beneficia, et Capellaniae etiam iuris patronatus suis reditibus spoliatae. Atque per easdem iniuslissimas leges, el decreta legitimum Ecclesiae acquirendi, ac possidendi ius omnino oppugnatum, et cuiusque acatholici cultus libertas sancita, ct omnes utriusque sexus Religiosae Familiae in Neogranatensi territorio morantes de medio sublatae, earumque existentia plane interdicta, et vetita etiam omnium Litterarum, et cuiusque Apostolicae huius Sedis Rescripti promulgatio, el exsilii poena ecclesiasticis viris, laicis vero multae et carceris indicta, si huic ordinationi obedire recusaverint. Insuper eisdem detestandis legibus ac decretis statuitur, ut utriusque Cleri viri exsilii poena afficiantur, qui legi circa bonorum Ecclesiae spoliationem obtemperare detractaverint, ulque omnes ecclesiastici homines sacri ministerii munia obire minime queant, nisi primum iuraverint, se Neogranatensis Reipublicae constitutioni, cunclisque illius legibus Ecclesiae tantopere adversis iam editis, et in posterum edendis obsequi, ac simul exsilii poena iis omnibus infligitur, qui huiusmodi impium, illicitumque iusiurandum praestare minime voluerint. Haee et alia multa omnino iniusta el impia, quae singillatim commemorare taedet, contra Ecclesiam a Neogranalensis Reipublicae Gubernio, proculcatis omnibus divinis, humanisque i uri bus , sunt constituta. Cum autem vos, Venerabiles Fratres, pro egregia vestra religione, el virtute haud omiseritis tum voce, tum scriptis constanter obsistere tot iniquis sacrilegisque eiusdem Gubernii ausibus, et decretis, atque Ecclesiae causam et iura impavide propugnare, tum eiusdem Gubernii furor in Vos, omnesque ecclesiasticos viros Vobis addictos, ac proprii officii, et vocationis memores, et in omnia, quae ad Ecclesiam pertinent, saevire non destitit. Quapropter Vos fere omnes miserandum in modum afflicti, ac militari manu comprehensi a vestro grege violenter distracti, in vincula coniecti, in exsilium pulsi, et in pestiferi aeris regiones amandati, et ecclesiastici viri, ac Religiosarum Familiarum Alumni pravis Gubernii ordinationibus merito obstantes vel in carcerem detrusi, vel exsilio multati mortem occubuere, vel in silvis vitam agere coacti sunt. Cum vero omnes Virgines Deo devotae ab ipso Gubernio furenter, crudeliterque a propriis Monasteriis expulsae, et ad rerum omnium inopiam redactae, luerint a piis iidelibus tristissima illarum conditione vehementer commotis humaniter in proprias domos receptae el admissae, id aegerrime ferens Gubernium minitatur, velle illas ex eorumdem fidelium domibus expellere ac disperdere. Hinc sacra Templa et Coenobia nudata, spoliata, polluta, et in militarium stationum usum commutata , eorumque sacra supellex, et ornamenta direpta, hinc sacrorum cultus sublatus, et christianus populus legitimis suis pastoribus orbatus, omnibusque divinae nostrae religionis praesidiis misere destitutus cum summa Nostra , Vestraque aegritudine in maximo aeternae salutis discrimine versatur. Ecquis catholicis, humanisque sensibus animatus non vehementer ingemiscet, cum videat a Neogranatensi Gubernio tam gravi, lamque crudeli persecutione cathol cani Ecclesiam, eiusque doctrinam, auctoritatem, sacrasque personas oppugnari, ac tantas ab ipso supremae Nostrae, et Apostolicae huius Sedis auctoritati iniurias el contumelias inferri? Atque illud vel maxime dolendum, Venerabiles Fratres, quod nonnulli ecclesiastici homines exislere potuerint, qui pravis ipsius Gubernii legibus et consiliis obsequi favere, et commemoratum illicitum obedientiae iuramentum praestare non dubitarunt cum maximo Nostro, vestroque moerore, et bonorum omnium admiratione ac luctu.