Püspöki körlevelek 1860 (Szombathely, 1861)

Datum Sabariae die 4. Martii I860. Nro. 553. E. II. I. In nexu cum Encyclicis ddto 24. Octobris a. p. Nro. 228R/E. XIII. quibus Allocutionem SS. Domini Nostri Pii Papae IX. Patris amantissimi ad notitiam DD. Vestrarum per­tuli, hodie ad Easdem dimitto Epistolam Encyclicam, quam idem SS. Dominus, Jesu Christi in his terris Vicarius ad omnes Patriarchas, Primates, Archi-Episcopos, Episcopos, aliosque locorum Ordinarios die 19 Januarii a. c. dedit. Pius PP. IX. Venerabiles Fratres, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Nullis certe verbis explicare possumus, Venerabiles Fratres, quanto solatio, quantaeque laetitiae Nobis fuerit inter maximas Nostras amari­tudines singularis ac mira vestra, et fidelium, qui Vobis commissi sunt, erga Nos et hanc Apo­stolicam Sedem fides, pietas et observantia, atque egregius sane in eiusdem Sedis iuribus tuendis, et justitiae causa defendenda consensus, alacritas, studium et constantia. Etenim ubi primum ex Nostris Encyclicis Litteris die 18 Junii superiori anno ad Vos datis, ac deinde ex binis Nostris Consistorialibus Allocutionibus cum summo animi vestri dolore cognovistis gravissima damna, qui­bus sacrae civilesque res in Italia affligebantur, atque intellexistis nefarios rebellionis motus et ausus contra legitimos ejusdem Italiae Principes, ac sacrum legitimumque Nostrum et hujus S. Sedis principatum, Vos, Nostris votis curisque statim obsecundantes, nulla interiecta mora, publicas in vestris Dioecesibus preces omni studio indicere properastis, Hinc non solum obsequentissimis ae­que ac amantissimis vestris Litteris ad Nos datis, verum etiam tum pastoralibus Epistolis, tum aliis religiosis doctisque scriptis in vulgus editis episcopalem vestram vocem cum insigni vestri ordinis ac nominis laude attollentes, ac sanctissimae nostrae religionis justitiaeque causam strenue propugnantes, vehementer detestati estis sacrilega ausa contra civilem Romanae Ecclesiae princi­patum admissa. Atque ipsum principatum constanter tuentes, profiteri et docere gloriati estis, eumdem singulari Divinae illius omnia regentis ac moderantis Providentiae consilio datum fuisse Romano Pontifici, ut ipse nulli civili potestati unquam subiectus supremum Apostoliéi ministerii munus sibi ab ipso Christo Domino divinitus commissum plenissima libertate, ac sine ullo impe­dimento in universum orbem exerceat. Atque Nobis carissimi catholicae Ecclesiae filii vestris imbuti doctrinis, veslroque eximio exemplo excitati eosdem sensus Nobis testari summopere certa­runt et certant. Namque ex omnibus totius catholici orbis regionibus innumerabiles paene acce­pimus tum ecclesiasticorum tum laicorum hominum cujusque dignitatis, ordinis, gradus et condi­tionis Litteras etiam a centenis catholicorum millibus subscriptas, quibus ipsi filialem suam erga Nos, et hanc Petri Cathedram devotionem ac venerationem luculenter confirmant, et rebellionem, aususque in nonnullis Nostris Provinciis admissos vehementer detestantes, Beati Petri patrimonium omnino integrum inviolalumque servandum, atque ab omni injuria defendendum esse contendunt; ex quibus insuper non pauci id ipsum, vulgatis apposite scriptis, docte sapienterque asseruere. Quae praeclarae vestrae, ac fidelium significationes, omni certe laude ac praedicatione decorandae, et aureis notis in catholicae Ecclesiae fastis inscribendae ita Nos commoverunt, ut non potuerimus non laete exclamare „Benedictus Deus et Pater Domini Nostri Jesu Christi, Pater misericordi­arum et Deus totius consolationis, qui consolatur Nos in omni tribulatione nostra.“ Nihil enim Nobis inter gravissimas, quibus premimur, angustias, gratius, nihil jucundius nihilque optatius esse poterat quam i.itueri quo concordissimo atque admirabili studio Vos omnes, Venerabiles Fratres, ad hujus S. Sedis jura lutanda animati et incensi estis, et qua egregia voluntate fideles curae vestrae traditi in idipsum conspirant. Ac per Vos ipsi vel facile cogitatione assequi potestis, quam vehe­menter paterna Nostra in Vos, atque in ipsos catholicos benevolentia merito atque optimo jure in dies augeatur. Dum vero tam mirificum vestrum et fidelium erga Nos et hanc Sanctam Sedem studium et amor Nostrum lenibat dolorem, nova aliunde tristitiae accessit causa. Itaque has Vobis scribimus Litteras, ut in tanti momenti re animi Nostri sensus Vobis in primis denuo notissimi sint. Nuper quemadmodum plures ex Vobis jam noverint, per Parisienses ephemerides, quibus titulus „Moniteur“ vulgata fuit Gallorum Imperatoris Epistola, qua Nostris respondit Litteris, quibus Imperialem Maje­statem Suam omni studio rogavimus, ut validissimo suo patrocinio in Parisiensi Congressu inte­gram et inviolabilem temporalem Nostram et hujus Sanctae Sedis ditionem tueri, illamque a ne­faria rebellione vindicare vellet. Hac sua Epistola summus Imperator commemorans quoddam suum consilium paulo ante Nobis propositum de rebellibus Pontificiae Nostrae ditionis provinciis Nobis suadet, ut earumdem provinciarum possessioni renuntiare velimus, cum ei videatur hoc tan­tum modo praesenti rerum perturbationi posse mederi Quisque vestrum, Venerabiles Fratres, optime inlelligit, Nos gravissimi officii Nostri memorp haud poluisse silere cum hujusmodi epistolam accepimus. Hinc, nulla interposita mora, eidn Imperatori rescribere properavimus, Apostolica animi Nostri libertate clare aperteque declartes’ nullo plane modo Nos posse ejus annuere consilio, proptereaquod insuperabiles praeseferaf dllr~ cullates ratione habita Nostrae et hujus Sanctae Sedis Dignitatis, Nostriqne sacri chcac^ens' atque ejusdem Sedis jurium, quae non ad alicujus regalis familiae successionem, sedIC^ omnes

Next

/
Oldalképek
Tartalom