Püspöki körlevelek 1860 (Szombathely, 1861)

catholicos pertinent, ac simul professi sumus non posse per Nos cedi quod nostrum non est, ac plane a Nobis intelligi victoriam, quae Aemiliae perduellibus concedi vellet, stimulo futuram in­digenis, exterisque aliarum provinciarum perturbatoribus ad eadem patranda, cum cernerent pro­speram fortunam, quae rebellibus contingeret. Atque inter alia eidem Imperatori manifestavimus, non posse Nos commemoratas Pontificiae Nostrae ditionis in Aemilia provincias abdicare, quin solemuia, quibus obstricti sumus, juramenta violemus, quin querelas motusque in reliquis Nostris provinciis excitemus, quin catholicis omnibus injuriam inferamus, quin denique infirmemus jura non solum Italiae Principum, qui suis dominiis injuste spoliati fuerunt, verum etiam omnium totius Chri­stiani orbis Principum, qui indifferenter videre nequirent perniciosissima quaedam induci principia. Neque praetermisimus animadvertere, Majestatem Suam haud ignorare per quos homines, quibus­que pecuniis, ac praesidiis recentes rebellionis ausus Bononiae, Ravennae et in aliis civitatibus excitati ac peracti fuerint, dum longe maxima populorum pars motibus illis, quos minime opina­batur, veluti attonita maneret, et ad illos sequendos se nullo modo propensam ostendit. Et quo­niam Serenissimus Imperator illas Provincias a Nobis abdicandas esse censebat ob rebellionis motus ibi identidem excitatos, opportune respondimus, hujusmodi argumentum, utpote nimis probans, nihil valere: quandoquidem non dissimiles motus tum in Europae regionibus, tum alibi persaepe eve­nerunt; et nemo non videt legitimum exinde capi non posse argumentum ad civiles ditiones imminuendas. Atque haud omisimus eidem Imperatori exponere diversam plane fuisse a postremis suis Litteris primam suam Epistolam ante Italicum bellum ad Nos datam, quae Nobis consolationem, non afflictionem attulit. Cum autem ex quibusdam imperialis epistolae per commemoratas ephe­merides editae verbis timendum Nobis esse censuerimus, ne praedictae Nostrae in Aemilia provin­ciae jam essent considerandae veluti a Pontificia Nostra ditione distractae, iccirco Majestatem Suam Ecclesiae nomine rogavimus, ut etiam proprii ipsius Majestatis Suae boni ulilitatisque intuitu ef­ficeret, ut hujusmodi Noster timor plane evanesceret. Ac paterna illa caritate, qua sempiternae omnium saluti prospicere debemus, in Ipsius mentem revocavimus, ab omnibus districtam aliquando rationem ante Tribunal Christi esse reddendam, et severissimum judicium subeundum, ac propterea cuique enixe curandum, ut misericordiae potius quam justitiae effectus experiatur. Haec praesertim inter alia summo Gallorum Imperatori respondimus, quae Vobis, Venerabiles Fratres, significanda esse omnino existimavimus, ut Vos in primis, et universus catholicus orbis magis magisque agnoscat, Nos, Deo auxiliante, pro gravissimi officii Nostri debito omnia impavide conari, nihilque intentatum relinquere, ut religionis ac justitiae causam fortiter propugnemus, et civilem Romanae Ecclesiae principatum, ejusque temporales possessiones ac jura, quae ad univer­sum catholicum orbem pertinent, integra, et inviolata constanter tueamur et servemus, nec non justae aliorum Principum causae prospiciamus. Ac divino Illius auxilio freti qui dixit in mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego vici mundum, (Joan, c. 16. v. 33 ) et beati qui persecu­tionem patiuntur propter justitiam, (Matth, c. 5. v. 10.) parati sumus illustria Praedecessorum Nostrorum vestigia persequi, exempla aemulari, et aspera quaeque et acerba perpeti, ac vel ipsam animam ponere, antequam Dei, Ecclesiae ac justitiae causam ullo modo deseramus. Sed vel facile coniicere potestis, Venerabiles Fratres, quam acerbo conficiamur dolore videntes quo teterrimo sane bello sanctissima nostra religio maximo cum animarum detrimento vexetur, quibusque maximis turbinibus Ecclesia et haec Sancta Sedes jactentur. Atque etiam facile intelligitis quam vehementer angamur probe noscentes quantum sit animarum discrimen in illis perturbatis Nostris provinciis, ubi pestiferis praesertim scriptis in vulgus editis pietas, religio, fides, morumque honestas in dies miserrime labefactatur. Vos igitur, Venerabiles Fratres, qui in sollicitudinis Nostrae partem vocati estis, quique tanta fide, constantia ac virtute ad Religionis, Ecclesiae et hujus Apostolicae Sedis causam propugnandam exarsistis, pergite majore animo studioque eamdem causam defendere, ac fideles curae vestrae concreditos quotidie magis inflammate, ut sub vestro ductu omnem eorum operam, studia, consilia in catholicae Ecclesiae et hujus Sanctae Sedis defensione, atque in tuendo civili ejusdem Sedis principatu, Reatique Petri patrimonio, cujus tutela ad omnes catholicos pertinet, impendere nunquam desinant. Atque illud praesertim a Vobis etiam atque etiam exposcimus, Ve­nerabiles Fratres, ut una Nobiscum fervidissimas Deo Optimo Maximo preces sine intermissione cum fidelibus curae vestrae commissis adhibere velitis, ut imperet ventis et mari, ac praesentis­­simo suo auxilio adsit Nobis, adsit Ecclesiae suae, atque exurgat et judicet causam suam, utque caelesti sua gratia omnes Eccbsiae et hujus Apostolicae Sedis hostes propitius illustrare, eosqu$ omnipotenti sua virtute ad veritatis, justitiae, salulisque semitas reducere dignetur. Et quo facilius Deus exoratus inclinet aurem suam ad Nostras, vestras, omniumque fidelium preces, petamus in primis, Venerabiles Fratres, suffragia Immaculatae Sanctissimaeque Dei Genitricis Virginis Mariae, quae amantissima nostrum omnium est mater et spes fidissima, ac praesens Ecclesiae tutela et columen., et cujus patrocinio nihil apud Deum validius. Imploremus quoque suffragia tum Bea­tissimi Apostolorum Principis, quem Christus Dominus Ecclesiae suae petram constituit, adversus quam portae inferi praevalere nunquam poterunt, tum coapostoli ejus Pauli, omniumque Sanctorum Caelitum, qui cum Christo regnant in caelis. Nihil dubitamus, Venerabiles Fratres, quin pro exi­mia vestra religione ac sacerdotali zelo, quo summopere praestatis, Nostris hisce votis postulati­onibusque studiosissime obsequi velitis. Atque interim flagrantissimae Nostrae in Vos caritatis pi­gnus Apostolicam Benedictionem ex intimo corde profectam, et cum omnis verae felicitatis voto injunctam Vobis ipsis, venerabiles Fratres, cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus cujusque ve- Sl,m vigilantiae commissis peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum die 19 Januarii Anno 1860. '•onlificatus Nostri Anno Decimoquarto. Roma loquitur, causa linita est,. Quare D. D. Vestras reflectendo: dolorem Summi L~ciesiae Principis ab eo tempore non tantum non imminutum, sed potius

Next

/
Oldalképek
Tartalom