Püspöki körlevelek 1858 (Szombathely, 1859)

munditie ac puritate perageretur, debitoque sacrarum caeremoniarum, ac rituum apparatu, cultuque celebraretur, ut ipsius mysterii magnitudo et majestas vel externa quoque specie magis eluceat, et fideles ad rerum divinarum, quae in tam admirabili ac venerando Sacrificio occultae continentur, contemplationem excitentur. Ac pari sollicitudine, studioque ipsa pieutissima Mater nunquam ces­savit suos fideles filios commonere, hortari, et inflammare, ut ea, qua oportet, pietate, veneratione ac devotione ad hoc divinum Sacrificium frequentissime convenirent, praecipiens, ut eidem omni­bus de praecepto festis diebus ipsi interessé omnino deberent, animis ad illud, oculisque religio­sissime intenti, quo divinam exinde misericordiam, omniumque bonorum copiam sibi felicissime comparare possent. Jam vero cum omnis Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituatur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis, tum pro egregia vestra sapientia apprime cognoscitis, Venerabiles Fratres, sacrosanctum Missae sacrificium ab animarum pastoribus esse applicandum pro populo eorum curae commisso, et hujusmodi obligationem ex Divino prae­cepto descendere juxta Concilii Tridentini doctrinam, cum idem Concilium disertissimis, gravissi­­misque verbis edoceat ,,praecepto divino mandatum esse omnibus, quibus animarum cura commissa est, oves suas agnoscere, pro his sacrificium offerre.“ l) Notissimae quoque'Vobis sunt felicis recordationis Benedicti XIV. Decessoris Nostri Litterae die 19. Augusti anni 1744. datae, quibus de hac obligatione copiose, sapienterque loquens, ac Tridentinorum Patrum mentem uberius explicans et confirmans, ad omnes controversias, quaestiones dubitationesque amovendas, clare aperteque declaravit et constituit, parochos, aliosque omnes animarum curam actu habentes debere Missae sacrificium pro populo sibi concredito peragere omnibus Dominicis aliisque de prae­cepto festis diebus, et illis etiam, quibus ipse in nonnullis Dioecesibus dierum de praecepto fe­storum numerum imminuens permiserat populis in servilia opere incumbere, sed caverat tamen, ut ipsi populi obligationi de Sacro audiendo satisfacere deberent. 2) Non mediocri certe jucunditate perfundimur, Venerabiles Fratres, cum ex relationibus, quas de vestrarum Dioecesium statu cum surnma vestri nominis laude, ac pari animi Nostri gaudio ad Nos, et hanc Apostolicam Sedem, veluti officii vestri ratio postulat, mittendas curatis, agnoscamus, animarum curatores hujusmodi sui muneris obligationem diligenter implere Dominicis et aliis, qui adhuc ex praecepto servantur, diebus, quibus Missae, sacrificium pro populo sibi tradito celebrare haud omittunt. Sed minime ignoramus, pluribus in locis id a parochis jamdiu praetermitti solere aliis illis diebus, qui antea veluti festi de praecepto erant colendi juxta Constitutionem felicis memoriae Urbani VIII. Decessoris pariter Nostri, ®) et quibus haec Apostolica Sedes annuens variis Sacrorum Antistitum postulationibus, ac prae oculis habens causas, rationesque ab ipsis expositas, dum imminuit festos de praecepto dies, non solum permisit, ut populi servilibus operibus vacare possent, verum etiam indulsit, ut ipsi ab obligatione audiendi Sacrum essent exempti, libi enim haec benigna Sanctae Sedis Indulta in lucem prodierunt, statim plurium regionum parochi existimantes, se hisce diebus ita reductis so­lutos esse ab obligatione peragendi Sacrum pro populo, obligationem ipsam implere plane negle­xerunt. Hinc porro invaluit consuetudo, ut earumdem regionum Parochi commemoratis diebus sa­crosanctum Missae sacrificium pro populo applicare cessaverint, nec defuere, qui ejusmodi consue­tudinem tueri ac defendere non dubitarunt. Nos igitur de spirituali universi Domini gregis Nobis divinitus commissi bono vel maxime sol­liciti, ac non parum dolentes, ex hujusmodi praetermissione fideles illorum locorum populos ma­ximis spiritualibus fructibus privari, tanti momenti negotio occurrere statuimus, cum praesertim noscamus, hanc Apostolicam Sedem docuisse, parochos diebus festis etiam reductis debere Sacrum pro populo celebrare. Et sane quamvis Romani Pontifices Decessores Nostri enixis Sacrorum Antistitum petitionibus ac variis pluribusque fidelium populorum indigentiis, et gravibus rerum tem­porum ac locorum rationibus permoti festos de praecepto dies imminuendos censuerint, ac simul benigne concesserint, ut populi hisce diebus servilia opera libere exercerent, quin Sacrum audire deberent, tamen iidem Praedecessores Nostri in hisce Induitis tribuendis integram inviolatamque legem esse voluerunt, ut scilicet praedictis diebus nihil in Ecclesiis unquam innovaretur quoad consuetum divinorum officiorum ordinem et ritum, utque omnia eo prorsus modo peragerentur, quo antea peragi solebant, cum enunciata Urbani VIII. Constitutio plene vigeret, qua festi de prae­cepto dies servandi fuerant praescripti. Ex quo parochi vel facile inlelligere poterant, se illis diebus minime expeditos esse ab obligatione applicandi pro populo Missam, quae potissima ritus pars est, animo praesertim reputantes Pontificia Rescripta eo plane, quem prae se ferunt, sensu esse o­­mnino accipienda, et illa strictissimae esse interpretationis. Accedit etiam ut haec Sancta Sedes in plurimis peculiaribus casibus de hujusmodi Parochorum onere consulta haud omiserit per suas prae­sertim Congregationes sive Concilii, sive Fidei propagandae, sive Sacrorum Rituum, sive etiam per Sacram Poenitentiariarn saepissime respondere et edicere, parochos eidem oneri esse obnoxios ap­plicandi pro populo Missam illis etiam diebus, qui de festorum ex praecepto dierum numero fu­erant sublati. Itaque rebus omnibus maturo examine perpensis, atque in consilium adhibitis nonnullis Vene­rabilibus Fratribus Noslris S. U. E Cardinalibus Nostrae Congregationis Tridentiriis Decretis tuendis, interpretandisque propositae, hanc Vobis, Venerabiles Fratres, Encyclicam Epistolam scribendam esse censuimus, ut certam et constantem normam legemque constituamus ab omnibus parochis sedulo diligenlerque observandam. Quamobrem hisce Litteris declaramus , statuimus atque decernimus, parochos, aliosque omnes animarum curam actu gerentes sacrosanctum Missae sacrificium pro populo sibi commisso celebrare, et applicare debere tum omnibus Dominicis, ahisque diebus, qui ex prae­cepto adhuc servantur, tum illis etiam, qui ex hujus Apostolicae Sedis indulgentia ex dierum de *■) Concil. Trid. Sess. 23. cap. 1. De Reformat. *) Beued. XIV. Litt. Encycl. „Cum semper oblatas/*) * Die 19. Augusti 1744. *) Urban. VIII. Constit. „Universa per orbem“ Idib. Septembr. 1642.

Next

/
Oldalképek
Tartalom