Püspöki körlevelek 1858 (Szombathely, 1859)

praecepto festorum numero sublati, ac translati sunt, quemadmodum ipsi animarum curatores debe­bant, dum memorata Urbani Y11I. Constitutio in pleno suo robore vigebat, antequam festivi de prae­cepto dies imminuerentur et transferrentur. Quod vero attinet ad festos translatos dies, id unum excipimus, ut scilicet quando una cum solemnitate divinum officium translatum fuerit in Dominicum diem, una tantum Missa pro populo sit a parochis applicanda, quandoquidem Missa, quae praeci­pua divini officii pars est, una simul cum ipso officio translata existimari debet. Nunc vero paterni animi Nostri caritate illorum parochorum tranquillitati prospicere volentes, qui ob assertam consuetudinem memoratis diebus Missam pro populo applicare omiserunt, eosdem parochos ab omnibus quibusque praeteritis omissionibus Auctoritate Nostra Apostolica plenissime absolvimus. Et quoniam non desunt animarum curatores, qui peculiare aliquod reductionis, uti dicunt, Indultum ab hac Apostolica Sede obtinuere, concedimus, ut ipsi hujusce Indulti beneficio perfrui pergant juxta tamen conditiones in Induito expressas, et donec parochorum officium exer­cuerunt in paroeciis, quas in praesentiarum regunt et administrant. Dum autem haec statuimus, et indulgemus, in eam profecto spem erigimur fore, Venerabiles Fratres, ut parochi majore usque animarum studio et amore incensi huic obligationi applicandi Missam pro populo diligentissime ac religiosissime satisfacere glorientur serio considerantes uber­rimam caelestium praeserlim munerum, ac bonorum copiam, quae ex hac incruenti, divinique Sa­crificii applicatione in christianam plebem eorum curae commissam abunde redundat. Cum vero Nos minime lateat, peculiares casus contingere posse, in quibus pro re ac tempore aliqua hujus obligationis remissio parochis sit tribuenda, sciatis velimus, ab omnibus Nostram Concilii Congre­gationem unice adeundam ad hujusmodi obtinenda indulta, illis dumtaxat exceptis, qui a Nostra Congregatione fidei propagandae praeposita pendent, cum opportunas utrique Congregationi contu­lerimus facultates. Nihil plane dubitamus, Venerabiles Fratres, quin pro eximia vestra episcopali sollicitudine omnibus et singulis vestrarum Dioecesium parochis, nullá interposita mora, sedulo manifestare velitis, quae in hisce Nostris Litteris de eorum obligatione applicandi pro populo sibi commisso sacrosanctum Missae sacrificium suprema Nostra auctoritate confirmamus, ac denuo constituimus, volumus, praecipimus et mandamus. Ac persuasissimum quoque Nobis est, Vos maximam adhibi­turos esse vigilantiam, ut animarum curatores hanc etiam sui muneris partem diligenter impleant, ac studiose observent, quae a Nobis in hisce Litteris statuta atque sancita sunt. Optamus autem, ut harum Litterarum exemplar in Tabulario episcopalis cujusque vestrum Curiae perpetuo asservetur. Cum autem, Venerabiles Fratres, probe noscatis, sacrosancto Missae sacrificio magnam fidelis populi contineri eruditionem, ne intermittatis unquam parochos praesertim, aliosque divini verbi praecones, et eos, quibus demandatum est munus erudiendi christianum populum, monere, hortari, ut fidelibus populis tam sancti tamque admirabilis Sacrificii necessitatem, praestantiam, magnitudinem, finem, fructus studiosissime et accuratissime exponant, explicent ac simul fideles ipsos excitent, in­flamment, quo eidem Sacrificio ea qua par est fide, religione ac pietate frequentissime intersint, ut divinam misericordiam, et omne, quo indigent, beneficiorum genus sibi comparare queant. Neque desinatis, omnem operam et industriam impendere, ut vestrarum Dioecesium Sacerdotes ea morum integritate, gravitate, eaque totius vitae innocentia, sanctitate emineant, quae illos omnino decet, quibus unis datum est divinam consecrare Hostiam, ac tam sanctum, tamque tremendum perficere Sacrificium. Quocirca omnes sanctissimo Sacerdotio initiatos etiam atque etiam monete, urgete, ut serio meditantes ministerium quod acceperunt in Domino , illud impleant, et continenter memores dignitatis, ac coelestis potestatis, qua praediti sunt, virtutum omnium splendore, ac salutaris do­ctrinae laude refulgeant, summaque animi contentione in divinum cultum, divinasque res et ani­marum salutem incumbant, ac seipsos hostiam vivam et sanctam Domini exhibentes, et mortificati­onem Jesu in suo corpore semper circumferentes puris manibus, et mundo corde placationis Ho­stiam rite offerant Deo pro sua ac totius mundi salute. Denique nihil Nobis gratius, Venerabiles Fratres, quam hac etiam uti occasione, ut iterum testemur, ct confirmemus praecipuam, qua Vos omnes in Domino prosequimur, benevolentiam, ac simul Vobis addamus animos, ut majore usque alacritate pergatis omnes gravissimi pastoralis vestri muneris paries strenue ac sedulo obire, et intentissimo studio dilectarum ovium saluti incolumi­tatique consulere. Pro certo habete, Nos paratissimos esse ad ea omnia libentissime agenda, quae ad majorem Vestram ac Dioecesium vestrarum utilitatem procurandam conducere posse noverimus. Interim vero coelestium omnium munerum auspicem, ac studiosissimae Nostrae in Vos voluntatis testem acci­pite Apostolicam Benedictionem, quam intimo cordis affectu Vobis ipsis, Venerabiles Fratres, cun* ctisque Clericis, Laicisque fidelibus cujusque vestrum vigilantiae commissis amantissime impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum die III. Maii Anno MDCCCLVHI. Pontificatus Nostri Anno Duodecimo. Festa, quae oliin fuerunt sub praecepto, sunt sequentia: scilicet Dominicae totius anni, Nati­vitas D. N. J. C. Circumcisio, Epiphania, Resurrectio cum duabus sequentibus, Ascensio, Penteco­stes cum duabus sequentibus, SS. Trinitatis, Solemnitas Corporis Christi, Inventio S. Crucis, Fe­stivitates B. M. V. uti: Purificationis, Annuntiationis, Assumptionis, Nativitatis, Conceptionis, Dedi­catio S. Michaelis Archangeli, Nativitas S. Joannis Baptistae,. Festa SS. Petri et Pauli, S. Andreae, S. Jacobi, S. Joannis, S. Thomae, SS. Philippi et Jacobi, S. Barlholomaei, S. Matthaei, SS. Simonis et Judae, et S. Matlhiae Apostolorum. Item festa S. Stephani Protomartyns, SS. Innocentium, S. Laurentii Martyris, S. Silvestri Papae, S. Josephi Sponsi B. M. V., S. Annae Matris B. M. V. et Omnium Sanctorum, atque unius ex principalioribus Patronis in quocunque Regno, sive Provincia,

Next

/
Oldalképek
Tartalom