Püspöki körlevelek 1855 (Szombathely, 1856)

Datum Sabariae die 20 a Martii 1855. Nro 340 É~vT N overunt jam DD. VV. Sanctissimum Dominum nostrum Pium PP. IX. die 8-a Decembris a. 1854 do­ctrinam de Immaculata B. Mariae V. Conceptione qua dogma catholicum auctoritate apostolica solen­­niter definivisse. Cum igitur litteras apostolicas, quibus haec definitio decernitur, et ad universalis Ecclesiae notitiam deducitur, ex mente SS. Patris per Eminentissimur.i ac Reverendissimum Dominum Michaelem S. Rom. Ecclesiae Cardinalem Viale Prela Pro-Nuntium apud C. R. Aulam Viennensem mihi declarata, intra fines Dioecesis curae meae concreditae publicari oporteat, ipsamque publicatio­nem maxima, quam tanta Dei Genitricis glorificatio exposcit, solennitate fieri conveniat; ideo nor­mam , quam Eminentissimus ac Reverendissimus Dominus S. Rom. Ecclesiae Cardinalis, et Regni Hungáriáé Primas pro Archidioecesi Strigoniensi praescripserat, in mea etiam Dioecesi — quantum ad essentialia puncta — observandam praescribo, uti sequitur : 1. Pro solenniis his defigitur Dominica IV. post Pascha, in diem 6-am Maji incidens cum hebdomade sequente usque Dominicam V. inclusive. 2. Sabbatho Dominicam IV. praecedente strictum jejunium cum una refectione observetur. Item ad oc­casum solis omnibus campanis hora dimidia pulsandis adproximans festivitas indicetur. 3. Hoc Sabbatho, et praecedentibus diebus Ecclesia externe et interne repurgetur, ara principalis ima­gine, vel statua B Mariam V. ubi possibile fuerit, Immaculatam referente provideatur, ad omnem de­corem instruatur, et cereis solito pluribus illuminetur. Poterunt etiam parietes, adminus Sanctuarii, tapetibus, palmis virentibus, sertis; fores vero principales Ecclesiae, et frontispicium ramis arborum exornari, ac inscriptione: „Regina sine labe concepta, ora pro nobisP* decorari. Eadem ratione re­purgandae , colorandae , ac ornandae erunt imagines et statuae S. Genitricis extra Ecclesiam existen­tes, aut ob hanc causam, pro re nata erigendae. 4. Ipsa Dominica IV. ad auroram omnes campanae dimidia hora pulsentur, et post solitos pro divinis pul­sus ex aede parochiali, vel scholari — comitante Parocho — plures scholares utriusque sexus .adole­scentes convenienter vestiti cum accensis facibus, vel cereis floribus et ligulis coloris albi ligatis, prae­lato vexillo, et B. Mariae Virginis hymnum e. g. Máriát dicsérni hívek jöjjetek! etc. concinendo , ad Ecclesiam procedent, circa aram cum facibus constituturi. 5. Officians Sacerdos pluribus ministrantibus stipatus inchoat Cantatum Sacrum Missae Sacrificium — Mis­sam de Immaculata Conceptione, quae incipit: „Venite, et videte1 etc. — decantato Evangelio, loco Casulae assumit Pluviale, et conscenso ambone e textu accomodo v. g. „Tota pulchra es Maria, et macula non estin te*1 sacram deducet paraenesim, in decursu eo sermonem directurus, ut e Bulla declaratoris eos paragraphos clara , et intelligibili voce legat, qui ipsam immaculati Conceptus enun­­ciationem continent. Sunt autem §§. illi quinque, ulpole a verbis „Itaque plurimum in Domino confisi“ usque ad verba „quod quaerit, invenit, ac frustrari non potest.“ Concludet opportune ser­monem cohortatione auditorum ad cultum Immaculatae Virginis domi, forisque prosequendum, imo duplicandum. Reassumta Casula qperficit Missam, ad cujus finem intonat „Te Deum“ et subnexo versiculo, ac Oratione concludit divina. — Hac die tam officium, quam Missa de Immaculata Con­ceptione B. Mariae V. dicatur, et per totam Octavam in Laudibus, Vesperis, et Missa commemora­tio de eadem festivitate fiat. 6. A meridie hora competente asservetur devotio Mariana cum exposito Venerabili, sub qua cantentur, vel praeorentur Lytaniae Lauretanae, post „Regina Sanctorum omnium“ addatur „Regina sine labe origi­nali concepta, ora pro nobis!“ cui subnectuntur lingua vulgari Preces, tum Canticum, et cum ve­nerabili Benedictio. Favente tempestate, hac Dominica, aut sequente ducatur ad Imaginem, vel statuam B. Mariae V. in loco existentem processio, et ibi preces Marianae persolvantur, quae typis pro­cusae subseque mittentur. 7. Tota hac Hebdomada, quotidie Sacrum ad aram decoratam — etsi lectum — celebretur, pariter ad vesperam hora populo maxime accomoda Lytaniae — ut supra descriptum — asserventur. 8. Dominica V. post Pascha sub Lytaniis vespertinis cum hymno „Te Deum11 devotioni finis imponatur. Nota: Missam de Immaculata B. Mariae V. Conceptione, Bullam Pontificiam cum textu latino, et verna» culo, item preces Marianas, quamprimum percepero mittendas instituam. Sermonis illa occasione, et quidem ante publicationem Bullae dicendi schema sequens esto: B. Maria V. ceu Mater Redemtoris praerogativis excelsis ab Ecclesia revelationi divinae inhaerente per vices decorabatur, sic per vices qua fidei articuli divinitus revelati ad credendum propositi sunt se­quentes: Maria est Mater Dei; Maria fuit Virgo ante partum, sub partu, et post partum: Maria e peculiari Dei dono fuit vitae intemeratae , omnibus virtutibus in gradu praecelso ornata, nec unquam vel umbra peccati commaculata. — Propter has praerogativas Mariae cultus hyperduliae, seu cultus major eo, qui Angelis, et Sanctis convenit, tributus est, et tribuitur. Ex bis Ecclesiae declarationibus orta fuit dein quaestio: Num B. Maria Virgo tantis privilegiis or­nata, fuerit aeque filia Adae peccatoris, cum macula peccati originalis; vel an absque hac in utero ma­tris suae Annae concepta fuerit? Fateri oportet quidem, primo illo tempore, quo de hac quaestione scriptores, et doctores Ecclesiae primum injiciebant mentionem, fuisse tales, qui super immaculato conceptu Virginis Mariae dubia movebant, aut ambigue se exprimebant; hi tamen adeo pauci fuerunt

Next

/
Oldalképek
Tartalom