Püspöki körlevelek 1855 (Szombathely, 1856)

numero, ut in respectu multitudinis pro Immaculato conceptu militantis pene evanuerint, et ipse Im­maculatus conceptus sensim pia fides effecta animos Christi fidelium continuo amplius occupavit, et sensim universalis evasit. Multum ad hoc contulerunt Doctores et Scriptores Ecclesiae; plus Episcopi, Fidelium sibi creditorum animis doctrinam hanc per cantica de Immaculate concepta Virgine ad u­­sum posita, et preces in libros precatorios illatas instillando; plurimum denique effecit Romana Ec­clesia omnium Ecclesiarum mater et magistra. Romani etenim Pontifices doctrinam de Immaculata B. Mariae V. Conceptione promoverunt, et vindicarunt, instituerunt festum Conceptionis B. Mariae V. quo immunitas a labe originali manifeste asserebatur, cum festum in memoriam solum eventus sa­cri, gloriosi, laudabilis, et non peccaminosi soleat institui. — Hinc factum, ut — dum Concilium Tridentinum Sess. 5. dogmatice definivit: Omnes homines nasci originali culpa infectos, adderet, non esse tamen suae intentionis, huc referendam fore Beatam, et Immaculatam Virginem Dei Genitricem Mariam. Cujus in effectum doctrina de Immaculato conceptu B. Mariae V. apud omnes orbis catho­lici populos mirum in modum propagata, fota, et usque hodiernam diem omni cum religiositate con­servata fuit. Signanter in Regno Hungáriáé Mariano cultus Dei Genitricis Immaculate conceptae adeo fuit extensus, ut omnes ea firmitate crederent, et profiterentur Mariam sine labe peccati esse con­ceptam, qua fidei articulos credunt, et profitentur. Cum cultus hic alibi quoque gentium vigeret, non mirum, quod Ecclesiarum Antistites, et plu­­res Principes regnantes Sedi apostolicae supplicaverint, quo Immaculata SS. Dei Genitricis Conceptio veluti catholicae fidei dogma definiatur. Idmodi supplicationes exhibitae fuere Gregorio XVI. complu­­rimae vero moderno Ecclesiam Dei gloriose gubernanti Pio IX. Hic audivit primo omnes orbis catho­lici Episcopos, et Vicarios, et cum hi fere omnes— facile 600 — doctrinam de Immaculato con­ceptu profiterentur; ut ex cathedra, vice Petri Apostolorum Principis prolocuturus succoletur judicio, et assensu eorum, quos SpiritusS.posuit regere Ecclesiam Dei, Episcopos Romam evocavit. Tandem praemissis triduanis precibus cum strictiori jejunio, Festo Conceptionis B. Mariae V. die 8-a Decembris 1854. intra Missarum solennia assistentibus 54 Cardinalibus, 43 Archi-, et 101 Episcopis, e solio Pontificio Virginem Mariam Deiparam Immaculate conceptam fuisse definivit, et declaravit verbis se­quentibus: (Hic legantur paragraphi Bullae sub 5. designati) dein prosequatur Orator sacer: Igitur fide divina nobis constat, B. Mariam V. fuisse Immaculate conceptam.... Dein fiat applicatio moralis. Fraiiciscus Episcopus m. p

Next

/
Oldalképek
Tartalom