Hadaly Carolus: Elementa Hydrotechnicae
lelum évadat, aquam tarnen anteriorem, per posteriorem propulsam , continuum molum suura prosequi necesse est. INeque mirum tyJ'onibus videri debet flumen in diuersis locis tempore intumescentiae , vtvt libella eius versus lineam horizontalem proprius accedat ; adeoque indeminus aberret, velocius decurrere , quam ubi respective magis inde aberrat. Quemadmodum lectus, ita et libella fluminis piaebet planum varie inclinatum , interruptumque. Etsi libella attollatur, quia tarnen non solum anterius, sed etiam posterius attollitur, et quia ob novum al'fluxuni novam inclinationem, ac longitudinem plani adipiscitur, potest priore respective (relate ad mutatam longitudinem interrupti plani inclinati) maiorem aberrationem a vera linea horizontali obtinere (quod luculenter perspicere licet, si brevioris interrupti plani inclinati longitudo coneipiatur directe retrorsum produci usque veram lineam horizontalem). Hinc maior habetur velocitas. Ast, quamdiu libella anterior, dum attollitur, cum posteriori continuum, aut inverse retrorsum altius interruptum planum reiert,progressum illius aquae illic lentescere oportet (33). 30. Theo r. Quod flumina motum constanter non accelerent, verum retardent etiam quandoque , vtvt lectus per longius intervallum continue inclinetur, causarum praeeipuarum prima sunt curvaturae riparum. Demonst. Fluiiius ob curuaturam Semper partem vis suae amittit, parte duntaxat residua cursum suum prosecuturus. Vis enim fluminis, in ripam oblique impingentis, in duas relate ad ripam resoluitur vires , quippe in unam perpendicularem , et in alteram parallelam; perpendicularis ab obstaeuio ripae eliditur, per-