Hadaly Carolus: Elementa Hydrotechnicae

sistit sola altera parallela, qua fluuius cursum suum continuat (a). Sola hac residua vi , vtpote totius parte , raotum fluminis non accelerari ve­rum retardari etiam debere evidens est; ergo. 37. Co roll. ISon expedit saepe omni al­veum carere flexu, semperque linea recta fer­ri. Secus enim motus aquae acceleraretur ni­mium. 38» Theo r. Causa altera rctardati motus flu­minis est lectus hinc et inde magis eleualus. Demonst. Lectus enim elevatior efficit, vt, antequam aqua porro decurrat , libella eius attollatur; adeoque efficit, vt aberratio illius niinuatur, sed minor haec aberratio est causa minoris celeritatis (33, Demonst. §phi 30 hic aeque locum habet ; nam fluuius , in lectum al­tiorem oblique impingens , impingit in planum inclinatum, cursui suo adversum, atque adeo mulctatur parte celeritatis suae, residua solum parte motu minori progressurus) ; ergo. 3Q. Coro 11. Post huiusmodi lectum eleva­tiorem celeritas fluminis augetur. Maior enim habetur delapsus seu inclinatio libelláé flumi­nis (§. 31). 40. Theor. Tertia praecipuarum debilita­tae celeritatis, motusque retardatí causarum est minor riparum distantia mutua , seu alueus, justo magis coarctatus, aut freta. Demonst. Libellám aquae, ad sectionem angustiorem alFluxurae, ob minorem latitudi­nem attolli, atque ideo celeritatem motumque fluminis imminui (§. 33) necesse est ; ergo (De­monst. §. 30 hic quoque applicari potest). k\* Cor oll. 1. Si ripae subsequentis se­ctionis magis a se invicem distent, quam prae­(a) Horváth Phys. gen. $. 226. Edit. Tyrnav, 1776.

Next

/
Oldalképek
Tartalom