Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza; C sorozat 5. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2008)

Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza

cives lustrat m comitia ablegatus, unde Lincium missus Fossas restaurat Vineam replantat proventus vini uberrimus omnes eius conatus ad gloriam divinae Maiestatis primario, et con­sequenter ad salutem patriae et Rei publicae Semproniensis, Amen! Sine tuo Numine nihil est in homine. Anno salutis eodem die 4. Iunii DEO propitio Lustrationem Civium Reipublicae Semproniensis plebiscito praece­dente, Senatusque consulto accedente, solenniter, tam equitatu quam peditatu instituit, feliciterque laus DEO finivit. Anno MDCXIV. die 13. Iulii a Senatu Semproniensi, ad indictam ab Illustrissimo [p. 45.] Domino Palatino, nomine Sacrae Caesareae Maiestatis diaetam Posoniensem ablegatus, in quo a Statibus et Ordinibus Regni ad Suam Caesaream Maiestatem Lincium cum reliquis Principibus Legatis electus et missus est nuncius, idque di­lucidius ex Instructione a Regnicolis legatis praescripta videre est. Quis autem fructus ex hac Legatione in orbem redundarit, eventus edocuit. Legatorum erant novem, quorumprimus erat Illustrissimus atque Reverendissimus Demetrius Napragy, Archiepiscopus Colocensis. Illustrissimus atque Reverendissimus Valentinus Lepes Cancellarius Regni. Illustrissimus atque Reverendissimus Domit­rovith, Episcopus Zagrabiensis. Illustrissimus Petrus de Rewa, conservator Coronae Regni Hungariae, Sacrae Caesareae Maiestatis Consiliarius. Spectabilis atque Magnificus Dominus Nicolaus Eszterhazy de Galantha, Egregius Ioannes Sandor. Egregius Vitus Melith. Egregius Nicolaus Malonics, et Christophorus Lackhner I. U. D. Hic quae per mensis spacium acta et inibi agitata sint, se­dulo ex mandato conscripsit atque consignavit. Quod itinerarium tandem Legatis exhibuit, quibus studium Lackhneri gratum extitit, quem ad maiora etiam pro patria subeunda animarunt. Anno Domini MDCXIV. fossas Civitatis circumcirca cum mu­ris ultro citroque (quod a memoria hominum factum fuisse nemo recordatur) non [p. 46.] modo purgavit, verum maximo Urbis et Reipublicae commodo restauravit. Eodem anno consensu Communitatis et totius Senatus desolatam et sentibus atque tribu­lis totaliter devastatam vineam (olim Konigs Weingart vocatam) a fundamine et stirpitus pro patriae salute plantavit, et feliciter gratia DEI finivit. Quantum vero vel ex hoc unico patriae studio commodi in cives redundabit, posteritas grata declarabit. Eodem MDCXIV. magna industria et vigilantia benedictionem divinam in Reipublicae vineis collectam, ad mille et ultra urnas Reipublicae maximo emo­lumento (quippe tam uberem terrae proventum ex vineis pauci recordantur fuisse collectum) proventibus publicis adscripsit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom