Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása III.; C sorozat 4. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
Sopron vármegye leírása
PARS SPECIALIS DE LIBERIS REGIISQVE CIVTTATIBVS ARCIBVS, CASTELLIS, OPPIDIS, ET DITIONIBVS, SEV DOMINIIS, COMITATVS SEMPRONIENSIS PROOEMIVM Ordinem, quem, in describendis Comitatibus aliis sequimur, immutamus hic consulto, vt horum voluntati locum demus, qui, posthabita Processuum partitione, Vrbes, Arces, Castella, Oppida, et Dominationes singulas, sigillatim cupiunt pernoscere. Igitur, primo quidem Vrbes, postea, quod est in prouincia reliquum, perlustrabimus. Membrum I. De LIBERIS, REGIISQVE VRBIDVS COMITATVS SEMPRONIENSIS Tres sunt, Liberae Regiaeque Vrbes, in prouincia nostra: SEMPRONIVM, KIS-MARTONIVM, atque RVSTINVM, quarum prima in veterrimis Hungariae vrbibus, suo quodam iure censetur; duae reliquae in nouis habentur. Singularum historiam, in compendio dabimus. Sectio I. Di; SEMPRONIO [p. 2]' Synopsis. Sempronii antiquitas: cultam aliqui credunt Augusti temporibus: vetusti, in earn rem, lapides §. I. Nomen vrbis, a quo promanarit? Nequaquam ab Apronio: traxit denominationem a Sempronio §. IL Quis Me Sempronius, a quo vrbs denominates est: indagatu nimium difficile §. III.