Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
ex debito publici officii, et quadam generali Principum regula fieri soleat, eos tamen clarioribus ordinandos esse titulis et [p. 117m] altioribus extollendos honoribus reputamus, quos sincerior fides, magnanimi actus, et excellentia merita ceteris anteponunt. Hinc est, quod considerantes virtutes magnificas, fortissima gesta, et clarissima merita, quibus fere omnes status constanti sinceritate deuotioneque magno laborum et studiorum obsequio antecellis consuetudinem maiorum nostrorum clarissimorum et augustissimorum Imperatorum et Regum more, postquam ad hanc Imperatoriae et Regiae dignitatis curam et solium Deus optimus maximus nos euexit, libenter, beneuole, et benigne secuti, dum munifici in eos quouis tempore fuerimus, qui aliquo praeclaro facinore, authenthico actu, vel quocumque laudabilis indolis argumento sese nostra gratia et liberalitate dignos, et honorum ad piam gratamque posteritatem promouendorum, titulis aptos declarauerunt. Postquam etenim natalium splendorem, ingenii acumen, singularem fidei ac fidelitatis tuae constantiam, adeoqe animi tui sinceritatem, robur et fortitudinem NICOLAE ESZTERHAZY diligenter intra nos reuoluissemus, quibus te iam inde ab adolescentia tua, ex Augusta domo nostra Austriaca Imperatoribus et regibus, nobisque probasse non obscuris solum aliorum testimoniis didicimus, verum etiam propria quoque nostra experientia, sufficienter compertum habemus, dignissimum te esse censuimus, qui non solum praecJare factorum tuorum, in omnem tuam et tuorum posteritatem, cum immortali et insigni nominis tui memoria duraturum tcstimonium a nobis sumas, sed et altiores quoque honoris et dignitatis gradus, ita exigentibus eximiis meritis tuis eueharis. Intelligimus quippe, vbi primum adoleuisti, viribus ac ingenio pollentem, non te luxui et inertiae corrumpendum dedisse, sed animum quidem praeclararum rerum meditationem, corpus vero militaribus exercitiis occupasse, ac dedisse: Aetate deinde maturiore succedente, omnibus in id ingenii et animi viribus incubuisse, vt cum primis Sacrae regni nostri Hungariae Coronae, et deinde Maiestati Nostrae, ac toti denique inclytae et Augustissimae Domui nostrae Austriacae, summa semper fide, ac sinceritatis constantia, et alacritate famulari et inseruire posses, variis in expeditionibus bellicis, tempore aperti belli decennouenali per Augustum Imperatorem Romanorum, et regem 15 Hungariae Rudol-phum secundum, sanctae recordationis, contra naturalem hostem Christianitatis Turcam gestis. Serenissimo principe [p. 117n] Archiduce Austriae Matthia patruele et patre nostro obseruandissimo felicis memoriae generali exercitus capitaneo, tam in obsidionibus,