Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
Et hic quidem intrantium oculos aduertunt, exteriori portae faciei instructa: qua intus aream spectat, aliud marmor, istud monimentum ostendit: ME REGIS MATTHIAE I. PACIFICATIO FRID. III. IMP. DEDIT AMORMAGNI CAESARIS FERD. II. REGNO RESTITVIT GRATIA EIVSDEM COMITI NICOLAO ESZTERHAZY [p. 1171] PALATINO R. H. AC AVREI VELLERIS EQVITI, ETC. CONTVLIT. QVI ME PATRIAE GENTILIBVSQVE SVIS TvTlONI QVE EORVM VETVSTATE LABENTEM, SOLO AEQVANS, A FVNDAMENTIS EXSTRVXIT, SE VERO AETERNITATl PARAVIT Haec singula, ad memoriam NICOLAI, summi viri, posteritati commendandam, adtinuere. XI. Atque dignus est omnino NICOLAVS, cuius memoriam, nunquam non recolat posteritas. Huic instaurandae, nihil praestiterimus efficacius, quam si regias Ferdinandi II. tabulas, quibus, praeclari Nicolai actus, et laudes eximiae, praescribuntur, penitus exprompserimus. quod quidem nusquam poterimus opportunius, quam in historia hac arcis Frakno: quippe cuius Comitem Perpetuum eodem illo diplomate, et creat benigne rex indulgentissimus, et clementer pronuntiat. Id vero huiusmodi est: „Ferdinandus II. Diuina fauente Clementia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclauoniae, Ramae, Seruiae, Gallitiae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque etc. Rex, Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carnioliae, Marchio Morauiae, Dux Lucemburgae, ac superioris et inferioris Silesiae, Wiirtembergae et Thekae, Princeps Sueuiae, Comes Habspurgi, Tyrolis, Ferreti, Kyburgi, & Goritiae, Landgrauius Alsatiae, Marchio Sacri Romani Imperii supra Anasum Burgouiae, ac superioris et inferioris Lusatiae, Dominus Marchiae, Sclauoniae, Portus Naonis, et Salinarum, etc. Tibi, fideli nostro, Spectabili ac magnifico comiti NlCOLAO ESZTERHAZV de Galantha, Comitatuum de Beregh, Zoliensis et Soproniensis supremo Comiti, Regni nostri Hungariae Palatino, Iudicique Cumanorum, Camerario, Consiliario, et per Hungariam Locumtenenti nostro, salutem et Gratiae ac Clementiae nostrae Caesareae atque Regiae continuum erga te incrementum. Potestas regnantium ad hoc diuinitus in terris erecta est, vt quemadmodum malorum vindictam, ita et ad laudem sit bonorum, et subiecti promiscue populi beneuolentiam, liberalitate attrahat, vniuscuiusque merita condignis retributionibus prosequatur. Quod etsi quasi