Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

Quae, post Giletos extinctos, arcis Frakno, cum ditione reliqua, fata fuerint: Sub Elisabetha, et Matthia Coruino manet in Friderici Caesaris potestate: Vt proinde, non sit fabula, quae de absorptis a Peisone vicis circum­fertur a vulgo. Aiunt nempe, decrescente lacu, diu turrium cacumina fuisse visa, dum fatiscentibus muris, corruerent penitus. VI. Florentissima gente Giletorum, penitus emortua, ad fiscum regium, lege patria, Fraknoiensis opima haec ditio, recidit; sed, sub quod id tempus euenerit, aut, quo rege rerum potiente, ne­mo nos hucusque docere potuit. Tunc vero, procliue erat, vt a regibus, non vici modo; sed oppida etiam, ab arcis ditione auel­lerentur, et seu donarentur, seu repraesentato aere, venderentur his, qui de rege, ac patria, bene meruerunt. quod iam scrutatu inutile est. Venit postea in FRIDERICI III. Caesaris potestatem, ex pignore ELISABETHAE, Alberti viduae, penes quem et tunc re­lictum legimus, cum MATTHIAS Coruinus, S. R. H. coronam, a FRIDERICO III. Imperatore, reciperaret. Rem eam, solemnes ta­bulae, quibus pacis, ac redditae coronae leges, perscribebantur, ad hunc modum expromunt: Infra scripta oppida, quae sua Imperialis Sublimitas, in metis ac limitibus regni Vngariae constituta possidet, et in suis manibus, per se, et alios suo nomine tenet, videlicet Forchtnstain, et Koblsdorf, cum suis pertinentiis, omni imperio ac iurisdictione pos­sideat, absque Serenissimi principis ac domini domini MATTHIAE, dicti regis Vngariae, domini nostri gratiosissimi ac haeredum, et successorum suorum, praelatorumque, baronum procerum, et nobilium eiusdem regni quoruncumque, per se, aut alii, eoritm nomine, inquietatione, turbatio­ne, exactione, grauamine et molestia, quibuscunque [p. 117f] de iure et facto, accessione iuris, praesertim eorum, qui interesse ad loca praememo­rata se habere praetendunt, in fauorem quorumcunque quouis quaesito colore, facta aut fienda. His, ea tempestate condicionibus Frakno permittebatur Friderico. reliqua illic 1 ' poterunt legi, quae tam de belli, si quod aduersus Turcas ingrueret, adparatibus, commu­ni Hungariae et Caesareae huius ditionis, sumtu instruendis; quam de litibus, mutuo, inter vicinos, vti fit, coortis, ex legum praescripto, dirimendis, tunc sanciebantur. neque tamen, perpe­tuo iure traditum fuit Austriae Forchtstainium. Cauebant, missi a MATTHIA eius pacis administri, vti post FRIDERICI fata, Hungariae redderentur arces, et harum ditiones. Disertae pacificationis Tabulae: Adiectum etiam est et conclusum, quodpost obitum dicti domi­ni Imperatoris, rexpro tempore et regnum Hungariae facuitatem habeat dicta castra, et eorum reditus, reluendi ab haeredibus suae maiestatis, pro summa quadraginta miilia florenorum Vngaricalium, et ducatorum boni auri, et iustiponderis. AJ BONFINIVS Decad. iv. Lib. vm. p. 656, 14. sq. Adde Decad. 111. Lib. x. pag. 533, 45.

Next

/
Oldalképek
Tartalom