Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

estarent. Certe, arces, et adiectos eis vicos, non aliis tradebant possidendos, quam de quorum fide palám constabat. Nostra iam interest singulas, per vicorum sparsa hue atque illuc, ves­tigia, obire. Sectio I. DITIONES PRINCIPIS ESZTERHÁZII Plures harum sunt, eaedemque, arcium, quibus circumfunduntur, nominibus distinctae. pro quarum ordine, singulas nunc recense­bimus. Synopsis Vici ditionis arcis KIS-MÁR­TON §. I. Ditio arcis SZARVKŐ §. II. Ditio arcis FRAKNO §. III. Ditio Fanserlensls §. IV. Ditio arcis Kabold. §. V. Ditio arcis Leuka §. VI. Ditio Kapuvárlensls §. VII. §.I. DITIO KIS-MÁRTONENSIS [p. 139.] Vici ditionis arás 1.) Fejér-Egyház, nomen, ab aede sacra aeeepit, quae in edito cliuo Kis-Márton: posita, conspicua forma, albicat. Quamobrem, et Tündöklő-ház, hoc est, nitida aedes, nominatur. Hanc nomenclaturam sequuti Teutones, Fundelsklrchen adpellitant, quod cum alii non intelli­gant, Donners-Kirchen, per errorem vocare malunt. In huius aedis pariete fabula legitur, quam adscripserunt veteres. nimirum, aquas lacus Peisonis, a vortice Danubii, occulto, ex Austria, me­atu hue adlati, atque in latum diffusas, paludem efficere. Vicus ipse distat a lacu passibus plus minus bis mille, loco edito ct hilari, ea parte, quae fronti lacus, in occasum auersa est. Ager, vini et frumenti ferax, multam a lucis atque siluis, amoenita­tem accipit. Ceteroquin, incolis sermo Germanicus, vestis autem Fîungarica est. 2.) Szent-György, modico, a Fejér-Egyház^ occidentem, interual­lo dissidet. Vici ager fertilis et iucundi positus est, exuberatque fructibus, cerasis maxime. Incolae sunt Germani, cum Croatis mixti.

Next

/
Oldalképek
Tartalom