Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

Carcer buias, noxiis exitiabilis: Priscae eius seueritatis le: incolae mixti, cum Christianis, ludaei: tolerandae vitae ratio: putabant, fortunam suam, ab vnius castelli, aut speculae potius, obsidione, segniter haerescere, geminabant subinde obsidionales operas. At enim, ad irritum cecidere conatus omnes; quando, non Es%terhd%ius modo, masculo excelsoque animo, non tam tolerabat, quam vincebat, obsidionem; sed Caesariani etiam, duce, Henrico du Vall a Dampierre, tempestiue, cum suppetiis, aderant, repulsisque, mutua ope, Beth/enianis, triumphum de profligato hoste, egerunt. Meminit, hanc Nico/ai virtutem, diploma, quod nunc exhibuimus, Ferdinandeum. Carcer huias, in primis memoratu dignus est: quod captiuis plerumque exitiabilis sit. Furti [p. 122.] acerrima in primis poena hic olim fuit. Vltra gallinae pretium, nemo furabatur, qui e carceribus Eakenbachi exesse superareque voluit. Existimo, locum fuisse, furibus olim obnoxium, cuius sceleris auerruncandi caussa, haec tanta seueritas inualuerit. Neque tamen id sine priscis legi­bus factitatum fuisse, certum est. lam tum S. LADISLAVS 1,0 Primum omnium iureiurando constituimus, inquit, vt qualiscunque proximus, prin­cipum reperietur in furti culpa, vltra pretium gallinarum, nullatenus possit abscondi, vel defendi a quolibet eorum. P/acuit quoque, vt ipse fur, nisi ceci­derit (euaserit) in Ecc/esiam, suspendatur, et omnis facultas eius depereat. Et si imprudentia eius, qui ceperat eum, euaserit in Ecclesiam, vel in curiam regis, ve/ ad pedes Episcoporum, careat, qui non cauit, vendicatione furti. Si autem de tnanu fideiussoris euaserit, de patibu/o quidem liberetur, verum ta­men cum eodem fideiussore in a/iam regionem, vendatur, et bona eius regali fisco vendicentur. Tanta tunc, in fures seueritate animaduersum fuit, quae, quod Eakenbachi, diutius obtinuit; non modo in vitio habe­ri non potest, sed meretur etiam, antiqui moris commendationem. Itaque frequentia isthic hodieque furum, et id genus maleficorum hominum, sunt supplicia; eo fine, totum iter, quo ad Nekemark itur, sacris columellis, interstinctum est, precibus sontium, qui hac du­cuntur, destinatis. Incolae loci potissimum Christiani sunt, cum Iudaeis permixti: quibus lingua Germanica familiarior, quam alia; etsi nec Croatae desint. Vini cultura non proficiunt, itaque segeti­bus et pastione, vitam sustentant. Casei prouentus maximus est, qui non ex ouillo modo lacte cogitur; sed etiam [p. 123.] e bubulis: vtri­usque enim generis eximia heic foetura est, et optimum seminium. Caseos plerumque rotundant, et in discos comprimunt villici, huic materia fistulata, et saluia nonnunquam mista est, quae non sapo­rem modo conciliat, sed creditur etiam medicae efficacitatis esse. Totus hic tractus pertinet ad familiam Es^terhd^iam. 1,1 S. LADISLAI Decr. Lib. II. Cap. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom