Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

patre Nicolao, neque a Ladislao fratre penitus desertam, quam ita instruxit, hypocaustis, coenaculis, palatiis, et nulla non ad com­mode atque eleganter habitandum, opportunitate alia, vt non tam sibi, suisque posteris, sed regibus; neque ad voluptarium seces­sum; sed et ad belli pericula, et securitatem, aedificasse credi possit. Nam et intus, ad decus et splendorem, sua dignum celsi­tudine, perfici omnia curauit; et circum, ad eum modum moenia turribus, has, operibus militaribus aliis commisit, vt arcem na­tura et ex positionis habitu, prorsus inaccessam, his istiusmodi molibus, vti paucis numero militibus, si fides insit ac virtus, ex facili defensandam; ita vix giganteo ausu atque contentione ex­pugnandam [p. 117ee] post se relinqueret. Nondum inaedificatum arci fuit armamentarium, et suffecturi caeci 42 illi fornices, quibus miles praesidiarius, cum est res trepida, accipi solet. Proinde ne desertam ab hac, vnice necessaria commoditate, iure queri pos­sent tantae magnificentiae opumque haeredes; dedit operam, vt non armamentarium modo, pro arcis mole, solido opere exaedi­ficaret, sed oppleret etiam, omni eo armorum genere, quo, seu prisci nostri Hungari, et pertinacissimi horum hostes, Turcae ac Tartari, quin et vicini Teutones, vtebantur olim; verum iis etiam in primis, quae iam ex aetatis ingenio, campestri non minus, quam obsidionali bello sunt necessaria. §. XV. 43 Neque Martis tantum arcem Paullus esse voluit; sed thesaurorum quoque, gentis suae, atque tabularii, hic illicue sparsi, tutissimum perfugium: quod sciret, nusquam, siue belli pericula existimes, siue flammarum iniurias, familiae vniuersae fortunas mobiles, posse haberi securius. Inest et cimiliotheca, multo quam reris adparatior. Vix enim quidquam portentorum, aut inusitati naturae lusus, in omni regno minerali, vegetabili et animali vsquam edidit Hungaria, quod non heic oculis possis vsurpare, et cum oblectare animum, tum admirationem simul ciere. Neque erat omnino locus, his istiusmodi rebus condendis, seu commodior, seu tutior. Petrae enim arx incubat, vndique abscissae et praeruptae, quaeque non aditu modo hostem pro­hibet, sed struendis etiam insidiis. Fame certe, si obsideri contingat, expugnari nequit: quippe, adparatu omni, qui est ad tolerandam obsidionem necessarius, et abunde semper instruc­ta est, et fere vltra omnis necessitatis modum. Bellis profecto Turcicis, sed et tumultibus ciuilibus, quod sciam, et tunc inten­tata mansit, cum abfuere adhuc Eszterhazianae munitiones hae, atque earum robur. Media arcis area, PAVLLI PRINCIPIS, eques statua visitur, quae tam scite facta est, vt qui viuum nouerant, eundem illum esse deierarent. Reliquos, quibus cognitus erat

Next

/
Oldalképek
Tartalom