Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

tum, perpetuo agrorum frumentariorum tractu, in meridiem procurrit. Versus Austriam, montes adsurgunt, quorum proximi Hoch\p. l\\wald, Botschiberg, molli cliuo se in altum adleuantes, vrbem mire exhilarant. Accedit Leber, qui, praeterquam, quod vites alat, etiam nemus osten­dit, arboribus castaneis, eleganti forma, vmbrosum. Sed quidquid ab occidente in septemtrionem vergit, concauum est, atque ex depresso campo, in editos agros, elatum. Quod vbi in planitiem desiit a dextris, a sinistris in vallem rursus deprimitur, solumque dat, vineis vtcunque ldoneum. Vltra, lacuna occurrit, prope pontem lapideum, territorii arbitrum, vbi A. MDCLXXXIII. multi nobilium virorum, in conflictu cum Tartaris, occiderunt. Flinc duae piscinae sunt, molis vtiles, et pi­scium diuites, quibus in singula triennia, stata piscatione exemtis, re­centes foetus immitti solent. Atque similis fere, et versus Peisonem terrae est positio, dum siluae ineant. Tunc enim mollissime in altum regio adsurgit, decliui postea gibbo, in lacum desitura. Collis dorsum quercus tegit; vites latera vestiunt, vinetis, fructu vtrinque variantibus. Quae ad vrbem respiciunt, laude non carent; sed nobiliora sunt, quae ad lacum porriguntur: hinc vinum illud celebre, quod alibi lauda­uimus: hinc illae vitium siluae, quae virente vndique solo transeuntes, pulchre afficiunt: hinc nobiles illi tractus, Krasstner, Sa^ KJausner, Steiner, Kircher, reliqui, quos ordine subsequuntur vici: Wolffs, Kophdt^ Harka, Wohndorff, Agendorff, Loipersbach, K/inbach, Megyes, totius terreni ambitu, aliquot milliaria complectente. §. XXVI. Fuit haec, externa vrbis facies, et agri indoles. Ciues, non vnius gene- Ciuium ingenium, ris sunt. Mixti, nobiles, cum ignobilibus, [p. 72] viuunt. Intersunt et Hngua ac mutuus peregrini indigenis. quod, etsi genus variat, lingua tamen vna vtuntur. conmctm­Germanice loquuntur omnes, illi quoque, qui a suis, os aliud accepe­runt, Germanico, ob societatem, adsuescentibus. siue enim Hungari sint, siue Croatae, maternum sermonem non adhibent, nisi cum aduenis, et inter suos, loquentes. Alioquin paucissimi sunt, qui Hungarica igno­rent. Quibus ea domi addiscere non licuit, percipiunt ad Hungaros exmissi. Mirum dictu; multi, quum vix anni dimidio emanserint, expe­dite sermocinantur redeuntes. Inde puto, Teutonicam ciuitatis diale­ctum Hungarismos redolere; quamuis parum ab Austriaca differat. Religio partim obtinet Komano-Catho/ica, partim vero Evangelica. Catholicis, intus et extus templa sunt: illis, domo oratoria, in interiori vrbi, circum­scriptis. Neque autem sicuti diuerso cultu, sic et animis dissident. Pulchra inter vtrosque concordia, multis esse exemplo potest. Inter magistratus praesertim, ea est animorum coniunctio, vt quum bipar­tito diuidantur religione; consiliis, et publicae vtilitatis amore, vnum sint: nec facile permittunt plebi, vt pacem communem turbet.

Next

/
Oldalképek
Tartalom