Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

tur. Multis vrbi hae operae constiterunt. f ) Exstructo propugnaculo, ducendis aggeribus, sequenti anno vacabatur.s) Deprimebantur cauer­nae, egesta humo, et penitus expurgata. Quidquid porro, diuturna vetustate, siue corruit, siue vitiatum est, reparabatur sedulo. Muris, vbi necesse erat, communiebantur suburbia, constitutae, locis idoneis, portae. h ) quarum alteram, das Neustifft=Thor; Wiener=Thor vero alte­ram, adpellamus. Additum est armamentarium, exaedificatae molae manuariae iumentariaeque, comparatae, pulueres pyrii, et omnis gene­ris machinae ac tormenta: neque intermissum quidquam est, quod, aut futuri belli metus, deposcebat, aut suadebat tempestiua senatus prouidentia. §. XII. His adparatibus, dum vrbs, malorum praesaga, omni cura, atque stu- AdJUgitur dio, operatur, MATTHIAS II. [p. 51] diem obiit. Magnae hinc rerum ^Bcthlenio: conuersiones consequutae sunt. quae ad nostram quoque vrbem, per­tigerunt. Nempe, altero post inauguratum FKRDINANDVM II. anno,') Beth/en, nouas res moliri coepit. Non suffecit barbarorum immanitas k ) quae incubabat ciuitati, etiam furore ciuium lacessi eam oportuit. Beth/eniani, scilicet, admotis copiis, corona vrbem cingunt, neque ab oppugnatione prius desinunt, quam victa manus porrigeret. Nihil pot­est, saeuitiae et crudelitatis, excogitari, quod non, ab eodem hoste, patratum sit. Non tunc profanis aedibus, non sacris parsum fuit. Pa­tuit vrbs, hostili huic licentiae, eousque, dum exactis Hungaris, vicis­sim regi suo accederet. Id, quemadmodum factum sit, ex IVLIO BKLLO,* adscnbemus: Comes, inquit, TAMPIERIUS, cum suis, aliisque mili­tibus, qui Eysenstadii erant, et ducentis Fuggerianis, ac duobus tormentis, mane, ad oppidum Oedenburgum accessit, portam machina pyrobolari disiecit, et excubatoribus obtruncatis, oppidanos denuo in verba Caesaris, iurare coegit. Paul/o ante, bis mil/e Hungari, qui in praesidio erant, cognito aduentu Tampirii, profugerunt. Caesariani autem, oppidum, annona inde auecta, rursus deseruerunt: ciuibus in fi.de perseuerantibus. Sed, nequiuit Bethlen, obliuione sepe­f ) Kxstructum hoc munimentum cst A. MDCXIV. adcurantc Laknero, Consulc, numquam satis dilaudando. 8) Anno MDCXV. it. MDCXVL quo tempore platea, quam vocant, die Wieden, feria II. Pas­chatos, conflagrauit. h ) Anno MDCXVII. ') Annus fuit MDCXIX. quo Betbien, nouis motibus, prouinciam, ct Sempronium, concussit. k ) Turcae, et Tartari, Portae, quam vocant Michaelitanae, castris admotis, et templo ibidem iniquissimc foedato, vrbis deditionem postulabant; scd, ciuium, et militum pracsidiari­orum, excursione, ac tormcntorum, glandiumque plumbearum procellis, dcpulsi a mu­ris sunt, atque in fugam acti: rcdituri iterum. Cum Bucquoiani, Oedenburgum, I Iungariae oppidum occupare in animo haberent, Bethienius Gdbor, conatui ipsorum praeuertcns, illud in suam potcstatcm redcgit, bis mille Hungarorum pracsidio, illic rclicto. * Comcntar. I listoriae sui tcmporis, Lib. III. p. 272. a. ad annum MDCXIX.

Next

/
Oldalképek
Tartalom