Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

Ferdinandus, comitia istbic celebrat: Bcthlcnianorum noui insultus: lire, vrbis iacturam. Proinde, anno sequenti, fortunam denuo experiri statuit. Aduemt cum ingenti manu, positisque, ad laterariam offici­nam, castris, vrbem, frustra impressionibus fatigauit: quippe, a portis, non sine clade repressus. Postea confocillata, quomodocunque, pace, comitia huc FERDINANDVS indixit, coronataque regina, ANNA ELEO­NORA coniuge, ciues sacramento ihomagium vocant) obstrinxit. 1 ) Vix exierant, comitia, dum rupto pacis foedere, denuo Beth/en nostros tur­bare. m ) Obsessi namque iterum, quum dedere ciuitatem Koraldio recu­sarent, varie adfligebantur. Diu, nec vrbe tutis exire licuit, nec haerere intra moenia, sine vinearum cultu. Etsi ergo hostis, soluta tunc obsi­dione, fremebundus recessit;") tamen, non desiit crebris incur[p. 52] si­bus°) prohibere miseros ciues, quo minus rusticari potuerint. Vidisses tunc, agros, tribulis horridos, obsoletas incultu vineas, hortos, ad soH­tudinem redactos. Neque laetior intra vrbem rerum facies esse potuit, plebe, tot periculis, marcescente. Nam, si qui rusticanas operas, ruri volebant prosequi, passim, per subsessores intercipiebantur, non prius dimittendi, quam singuli, lytron ducentorum nummum, quos florenos vocant, pependissent. §. XIII. Periculis defuncta vrbs respirat et comitia accipit: Turcarum iteratae impressiones: Composito motu,p) vrbs iterum respirauit, agros recoluit; instaurauit aedificia, iuxta et moenia hic et illic, lacerata. Sed et CAESAR ostendit, quantopere fidem ciuium aestimarit, dum indictis denuo comitiis,H) Sempwniitm cohonestaret. Tunc constituto Palatino, Nico/ao Es^terhd^jo, haeredem regni, FERDINANDVM, nomine III. magno procerum ad­plausu, in aede Franciscanorum, coronatum fuisse constat. Putauisses, nouo sub rege, omnia nouatum iri in melius. At vero, non diu pace hac perfrui licuit, iterato Turcarum motu, noua r ) vrbi pericula, rnini­tante. Itaque, praeuisis telis, muniendae vrbi vacandum erat denuo. '•) Factum id est A. MDCXXII. Mensc Maio, corona rcgni, Trentscbinio huc dclata, et pu­blice ad spcctandum cxposita. Multa tunc consulta in communc sunt, dccrctaquc. FERDINANDI II. Decr. I. A. MDCXXII. Art. IV. ct scq. m ) Altcro enim post anno, quam pax facta crat, obtendens BliTIIIJSN, Cacsarem promis­sis haud stetisse, quadiipartito cxercitu, Imperatorcm adortus cst denuo. ") Comes, nimirum, Koraidi post Comitia Semproniensia, vrbcm obscdit, eamque diu op­pugnans, re infccta, rursus discessit, multum iratus, quod, tot vrbibus expugnatis, hanc caperc nequiuerit. °) Inde cnim ab A. MDCXXII. ad annum vsquc MDCXXIV. quo pax cum Impcratore coaluit, perpetuis incursionibus, Austriam, ct vicinas partes, depopulantibus, vrbem quoque nostram infestarunt. P) Anno MDCXXIV. Paccm rex, cum Bethknio rursus pcpigit. t) Certum cst, amorc crga Senrpronium ductum FERDINANDVM, heic iterum comitia ccle­brassc A. MDCXXV. ad d. VIII. Mensis Septembris, indicta. 0 A. MDCXLI. tamctsi constituta essct pax, factis, mensc Februario, incursionibus, non prouinciam modo nostram, pcruaserant, ingcnti passim multitudine interccpta; scd in­teriora etiam Styriae, ncfaric laccrauerant. Vide ORTELIVM P. II. p. 131.

Next

/
Oldalképek
Tartalom