Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)
DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei
non tam principem mutauere Sempronienses, quam eius nomen: adeo, et liic, indulgenter vrbem habuit; ea cum primis tempestate, cum fata Botskaiano increscentibus Turcis, niliil tuti vsquam relinqueretur. Bellum postea tumultu. Botska\p. 49]ianum; quo nihil esse potuit damnosius, varie Sempronium lacerauit. Oppleuerant Hungariae oram hanc, eius copiae, quae miseram plebem, vicos et oppida rapinis, et caedibus promiscuis, depopulabantur. Missus nimirum, a Botskaio, Nemethius, cum expedita Hungarorum manu, regionem omnem, opinione celerius, non peruasit modo, sed obnoxiam quoque, principi suo fecit. Itaque, acta, sub obsequium, prouincia, vrbi coepit lmminere. Hagymdsius, vir atrox et militaris erat, cuius ductu vtendum sibi Nemethius existimabat. Proinde, coadunato, decem rnillium exercitu, castra ad vicum Kophd^ posuit, vnde oppidanos, incursaret. Mox, admotis propius copiis, eam vrbis partem, quae a belli auctore nomen c ) accepit, adortus est; a qua tamen, turpiter reiectus, amissis suorum praecipuis, fremens d ) ad castra recessit. Praesidcbant ciuitati, A.damus Trautmansdorffius et Christophorus Puchaimius, militibus, mille, quingentis et sex, stipati, vt ciuium, haud imbellem manum, taceamus. Eorum spreta paucitate, ad spem, occupandae vrbis, erigebatur Hagymdsius. Sane, impressione sub moenia facta, e ) saepius manum cum praesidiariis, ct ciuibus, conseruit. maiore tamen, suorum, quam quos incessabat, iactura. Tandem, occupato, per adsultum, suburbio, quod vrbem ipsam intercipi posse desperaret, igni succensum, fugienti similis, reliquit. Quo quidem incendio, quidquid in suburbio aedium fuit, celerrime conflagrauit, plurimis e ciuium numero, desideratis. [p. 50] §. XI. Vrbis munitiones Bello, Viennensi pace, profligato, respirauit paullum Sempronium. Nec reparatae: tamen sic pace vti potuit, quin subinde, de bello cogitare necessum habuerit. Nempe, cum partim Turcae, partim Bethlenius, quotidie noui motus formidinem excitarent, prouidendum erat vrbi, vt renouatis moenibus, hostem, si irrumpere sustineret, reiicere posset. Primum ergo munitionum opus, propugnaculum fuit, turri vicinum, et ad solis occasum vergens. Ampla moles est, instructa vndique laterculo, calce interlito. Ima, summis latiora sunt, formae quadratae, tanta muri vastitate, vt aurigae, inter se occurrentes, sine offensa, commeare possint. A spatii, quod tenet, magnitudine, grande propugnaculum, vocac ) Botschitbor, porta et platea, a motu hoc Botskaiano, vocatur hodieque. d ) Ducis enim alicuius caput demessum, et in vrbem adlatum fuisse, FRiDLLLIVS auctor cst, in Dissertat. II. laudum Lakneri. e ) ISTVANFFIVS a Germanis in fugam actum, amissisquc duobus millibus, vsque Keres^turum pulsum ait, parumque abfuisse, quin et ipse Hogymdsius captus sit. Histor. Lib. XXXIV. f. 830,19.