Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

cum Comitatu, in pignus dedit exteris: tamen, vt redimeretur, denuo lege v ) cautum fuit. WLADISLAO mortuo, LVDOVICVS II. rex, pari nostros benignitate complexus est. Pulchra sunt priuilegia, quae Budae ipsorum caussa, publicauit.*) Floruit tum ciuitas, mercatu frequenti non minus, quam fructuoso reditu, institoribus ex Styria, slustriaquc, quod pacata tutaque, praeter morem, essent omnia, certatim, ad huiates nundinas, confluentibus. [p. 48] §.X. Iniquior postea sors, vrbem mansit, dum caeso, ad Mohacs, LVDO­VICO, acris illa aemulatio lnter IOHANNEM Vajvodam, 25 et FLRDI­NANDVM I. coorta est. Praeter belli enim calamitates, oppido varias grauesque, nunc fame adfligebatur, nunc temporum iniquitate alia. Quin et Vindobonae^ atque Gunsii,^ obsidiones, multa, non vniuersae tantum prouinciae Semproniensi; sed vrbi etiam, mala inflexerunt. 26 Recreauit tamen eam FERDINANDVS: quippe, cuius clementia, nouis iuribus, semel atque iterum locupletatam, a ) exstantes adhuc tabulae, loquuntur. Accessit ad vrbis felicitatem, quod cum regionem vniuer­sam, pestilentia depopularetur, Sempronium non modo salubri et in­contaminato aere perfrueretur; sed b ) Comitiis etiam regni cohone­staretur. Neque erat, quod in gratia et amore MAXIMILIANI desider­arent ciues, tametsi feruentibus vndiquaque bellis. Nam ita semper habebat vrbem nostram, vt dubium reliquerit, patremne potius, an regem se gesserit. Eo fatis functo, cum RVDOLPIIVS rerum potiretur, "•) Rccuperauit VLADISIAVS Scmpronium, eo anno, quo Albam, ct Sabariam rccepit. BONFINIVS Dcc. V. L. II. p. 696. Cessit deinde WLADISLAO ex pacis lcgibus, quas cx­hibet SAMBVCI Rerum Hung. ad Bonfinii Dccadcs, Appendix, p. 742. seq. In crrore est BONFINIVS, quando obsessum a Polonis SEMPRONIVM, sub idcm hoc tempus memo­rat loco eodcm p. 697, 36. Poloni, inquit, neglecto foedere, nouis rebus studere, etiam Sopro­nium castellum, in finibus obsidere, Albcrto fratre ea dissimulante, nunciabantur. Neque enim per Austriac collimitia; sed in finibus Hungariac bellum faccrc, Poloni occipiebant. v ) VlJUDlSLAI Dccret. V. Art. XXII. An. MDIV. "•) Anno MDXXV. y) ISTVANFFYVS Hist. Lib. X. p. 158, 26. 2 ) Incidit obsidio ea, in Annum MDXXIX. Solymanno, Ioannis partes tutantc. Giinsiensis ob­sidionis Historiam suo loco dcdimus. Confer. ISTVANFFIVM quoque, Lib. XI. f. 178. seqq. *•) Duplcx Sempronio, a. FERDINANDO I. priuilegium cst; quorum alterum, caussa vici Loipersbach, A. MDXXVII. die IV. Iunii cditum est, vbi Rex, nostrorum laudcm, his verbis commemorat. Dass sie um die Ertangung unserer erblichen Gerechtigkeit, der Cron ^u Ungarn, gans? ehrlich, gehorsam, und vor andern untertbaniglich sich gehalten. quac latine, sic reddimus: eo quod, ad vindicandum ius nostrum haereditarium, prae ceteris, honeste; et obsequiose semetgesserint. b ) Anno MDLIII. cum aliae vrbes pestitentia laborarent, inquit, ISTVANFFIVS Lib. XIX. f. 353. FERDINANDVS Sempronii comitia indixit, quibus honorcm Comitatuum Semproniensis, Mo­soniensis, ct aliorum, quem hactenus Germani tenuerunt, Hungaris contulit. Confcr. FERDINANDII. Decr. XIV. Artic. XXX. Quae eiusdem fors, post cladem Mohacsicnsem, fuerit:

Next

/
Oldalképek
Tartalom