Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

Emerico, fratri germano, post fata filii eius Eadis/ai, successit, priui­legiis, vrbem, nuper instauratam, ornauisse fertur. Idem postea fecere, BELA IV. LADISLAVS IV. CAROLVS I. a quibus et vicos acceperunt Sempronienses. §. VII. Tametsi vero, inde a temporibus S. STEPHANI, Sempronium, Hunga­riae, fuerit accensum; ciues tamen Germanos retinuit. Hoc vero, non solum nomen Oedenburgimf^ a Germanis domesticis acceptum; sed etiam tabulae indicant, et libri vrbis publici, Germano sermone, pri­sca illa aetatc, conscripti. Auxit loci commoditates LVDOVICVS rex, huius nominis primus, nundinis ad diem S. Margarethae, Anno MCCCXLIV. vrbi concessis; nouo postea mercatu, qui die S. E/isa­bethae sacro haberetur, A. MCCCLXXI. locupletatas. Fouit eos SlGI­SMVNDVS; ALBERTVS; nec diminuit FRIDERICVS f ) ipse. Dunus sub lohanne Coruino, cum Semproniensibus actum. Regni enim diademas) quod E/isabetha subtraxit, senatus consulto, repetiturus, quum per legatos ab Imperatore recuperare haud posset, in oppida, vrbesque eius desaeuit. Sempronium maxime, quod tunc Fridericus possidebat, aliosque vicos incursans, omnia, inquit BONFINIVS, h ) diripit, popula­tur et infiammat. Nec mitius egit MATTHIAS, quum eiusdem coronae caussa, misso bis Simone duce, quacunque, per Friderici oppida iter fecit, cuncta diripuit, vastauitque. 1 ) [p. 46] Ciues Scmpro­nienses, inde ab exordiis I Iunga­ncac dominationis, Gcrmani: a quibus regibus iuribus fuerint aucti: §. VIII. Redemto post, diademate, k ) SEMPRONIUM iterum regno accessit. 1 •) Coro- Matthiae in vrbem na enim, vt loquitur historicus, m ) quae annos quatuor et viginti sub PRCPTNSIO. Caesarea potestate fuerat, singulari pompa, laetis, festiuisque ciuibus, <•) Conf. IO. AVENTINVS Annal. Boior. Lib. I. p. 80. f ) FRIDERICO III. Imp. Elisabetha coniunx Albcrti, SEMPRONIVM pignori dederat. BONFINIVS Dcc. III. Lib. X. p. 533, 8. Sempronium, inquit, vna cum arce, Elisabetha, Caesari oppignorauerat. vbi, pcr arcem, vrbs interior, procul dubio intelligcnda est. Id vero postea belli, inter FRIDERICVM, et MATTHIAM, fomes fuit. Idem, Dec. IV. Lib. I. p. 542, 21. s) Coronam I Iungariae, clam sublatam, Etisabetha, apud Fridericum Imp. dcposuit. Dec. III. Lib. IV. p. 413, 55. atque iterum, p. 418, 8. h ) Dec III. Lib. VII. p. 469, 36. '•) Sunt verba BONFINII, Dcc. III. Lib. X. p. 521. 15. 523. k ) Millibus aureum LX. redemtam BONFINIVS scribit. 1. c. p. 533, 35. (paullo ante, p. 532, 13. EXX. millium meminerat) frequente Sempronii mentione habita: quippe quod, mis­sus, ad accipicndam coronam, comitatus, isthic tantispcr hospitabatur, dum, auro rite persoluto, diadcma FRIDERICVS rcddidisset. '•) Impcrator namque, cum Corona, omnia oppida, quac in Mungaria habuit, praeter Forchtstein ct Kobtsdorff, cum suis ditionibus regno Ilungariac rcshtuit, vid. BONFIN. Dec. III. L. X. p. 533, 45. et Dec. IV. Lib. VIII. p. 656,16. m ) BONFINIVS. Dcc. III. Lib. X. f. 533, 51.

Next

/
Oldalképek
Tartalom