Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

suo sigillo insertum, in omnibus authetiis xs suis, cum diplomate Regio, etiamnum cum gloria gestat, eundemque vt patrem suum haereditarium in successore, Celsitudine nempe vestra, veneratur. Merita quidem, laudes et inaestimabiles eiusdem, antenatorumque virtutes enarrandi campus hic infinitus superesset, si exiguitas mea, quam fateor ingenue, in iisdem enarrandis sufficeret. V°,rum satius duxi ea modesta taciturnitate venerari, neque extollere, quae per se sunt amplis­sima; vel recensere, quae sunt innumera; vel quouis modo remonstrare, quorum lumen et splendor omnium oculos, mentesque perstringit. Adeoque his immorari non valens, Prouinciam a Sua Maiestate sacratissima, mihi clementissime de­mandatam, aggredior cuius: [p. 31fJ Trado nomine Kegio, Princeps Celsissime! Inclytum huncce Comitatum Celsitudini Vestrae gubernandum, non extraneum, sed proprietarium, quia auitam haereditatem, insignia quippe Celsitudinis Vistrae in sigillo suo diplo­matico gestantem, vnum ex primis Regni Comitatibus, Hcet temporum vicissitudi­nibus attenuatum, paterna tamen Celsitudinis Vestrae sollicitudine restabilien­dum, plurimorum Dominorum Praeiatorum, Baronum, Magnatum, et Nobiiium numero, tribus item regiis, Hberisque ciuitatibus conspicuum, reguiatum, et in promotione boni pubiici, senutiisque summi Principis, propria decem annorum experientia, concordem et ^eiosum. Proinde, Celsitudo Vestra, tanquam Su­premus et iegalis eiusdem moderator, vt suum considerando, ad instar antena­torum, et praedecessorum suorum desideratissimorum, ad se recurrentes, pro ingenita sui mansuetudine, placido vultu, in suam assumere dignabitur protectio­nem, benignoque fouebit affectu; tunc etenim diuturnum gubemium Prinapis, quando mutuo amore prosequitur suos, tanquam Pater filios quando sermone affabilis, accessu faciiis, communi consuiit commodo, iuxta illud Poetae: Aures sponte tuas miseris poscentibus offer! Omnibus esto pius, omnibus affer opem, Sic populis charus, sic erit tua firma potestas, Sic tibi summa quies, fama perennis erit. Statuo virissim, nomine itidem Regio, Inclyto Comitatui Supremum ac Perpetuum Comitem;, et quidem tum moribus, tum sanguine Principem, magnorum antenatorum, prout in dignitatibus, ita in virtutibus haeredem, ac viuum exemplar. Quantum fiduciae et spei vei hinc concipere liceat, dum videa­mus in insigni Inciyti huius Comitatus positum virum armatum, hinc gentiiitio Principis leone, bonis rosas ostentante, inde grypho, vnguibus et gladio malis minitante, muniri. Statuo inquam non soium supremum ac perpetuum Comitem, sed Patrem, qui calamitates communes vt proprias esse existimans, ad commune auxilium pro salute singulorum excubat vigilanter. Cui, cum debitum, sed et legi Regni commissum honorem, reuerentiam et obedientiam praestabunt, tanto sub Gubemio, Patrem moderari experientur. Tandem Celsitudinem Vestram, tanquam Comitatus huius Haeredita­rium Supremum Comitem, in primogenitura et maioratu constitutum, ante­natorumque suorum haeredem, conformitate benignissimi suae Maiestatis Sacra-

Next

/
Oldalképek
Tartalom