Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

Mores et consuetudines incolarum: I lungarorum: Germanorum: Croatae, Germanos imitantur. Sed ingenia, mores, et consuetudines incolarum, quos vidimus, vari­ant. Hungari, suam et hic sequuntur indolem. Scilicet, ingenio alacres, et feruidi, celeriter omnia persequi malunt, quam cunctanter. Vestis eis vernacula; sed iam multo, quam antea, breuior. Nam cum genu­tenus demissam gestarint antca, ritu Croatico, nunc ita breuem esse volunt, vt ne clunes quidem contegat; nempe, ex panni compendio, decon parauere dispendia. Feminis, knteum, et pannus ruber, caerule­usque, pro veste est quae ista regione, laborum, quam alibi, multo sunt patientiores. Reliquum vitae genus, asperum est, et sine cultu ex­quisitiorc, cui et liberorum educatio respondet. Nimirum, masculum genus, agrestibus operis, maturius adsuefaciunt: paucis ad litteras destinatis. Puellarum gerunt curam sollicitiorem, ne familiae dedecus inurant. hinc, nullum castitatis praecepto, diligentius inculcant paren­tes. Et sunt omnino virgimtatis egregie tenaces. Germanorum suppar est fere viuendi ratio; nisi, quod et ad rem sint adtentiores, et victu lautiores. Veste Hungaros referunt, suo tamen quodam more, vt sit laxior, et ipso etiam habitu Hungarico, Germanici decoris aliquid referens. Liberos ad omnem honestatem, vel ipsi educant, vel [p. 28] aliis educandos permittunt. Feminae, laborum extra modum sunt stu­diosae. Viros certe, et ruri, et domi, egregie nouerunt iuuare. Videas saepe feminam cum aratrum librare, tum iumenta propcllere. Praeter curam rei rusticae, linteis dant operam, et caseo, butyroque, in iis locis, quibus vitium fructus defick. Alioquin, Germani litteras reueren­tius habent, quam Hungari, raro enim repcrias, qui lecturam, scri­pturamque, in rusticis, non calleat. Aedes amant mundas, ornatasque, pro fortunarum modulo: crederes, nobilium esse habitacula: immo, his plerumque antecellunt. Affabiles praeterea sunt Germani, et ho­spitales. Imitantur hos Croatae, quamuis ad omnia tardiores. Nam, et ante alios, sub iugo sunt, nec quidquam, praeter seruiles operas prae­stant. Ceterum, modesti sunt erga omnes, et ob sortis conscientiam, obsequentes. Vestitu Hungaros, Germanosc]ue aemulantur. Caeruleus eis color maxime familiaris. Plerique enim regionis huius incolae, caeru­lea veste oblectantur, non tantum, quod ea parabilior sit, prae caete­ris; sed etiam, quod non tam facile deteratur. Cingulis pauci vtuntur, nisi in diebus festis. Interuhs, indusiisque, quoad candidas habere hcet, mirifice sibi placent, promissis ad collum ligamentis, quibus rustice superbiunt. Agriculturae gens non alia aptior, siue exarandus sit ager, siue pastinanda vinea: ideoque, pace magis delectantur, quam dissidiis. Matrimomo, mktim iunguntur, tametsi, pars potior, thoro nationis suae magis, quam alieno, gaudeat. Eadem et linguae ratio est, quam singuli suam retinent. Hungari in primis, qui ita suo sermone contenti sunt, vt Croaticam auersentur, Germanicam vero, ob com­mercia, cum ea gente, propemodum inuiti, addiscant. Magis amant

Next

/
Oldalképek
Tartalom