Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)
DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei
Hungarorum linguam Germani, ideoque, nisi im[p. 29]pediantur, addiscere, non negligunt. Croatae, vtramque Hungaricam et Germanicam raro, et successu fere infelici, discunt; neutram enim ita capiunt, quin loquentes, vernaculae genium prodant, Hungaricam certe linguam, praue adeo loquuntur, vt nihil sit molestius ad audiendum. §. VI. Hactenus mcolas regionis dedimus. Superest, vt de eorum magistra- Summi Comitatus tibus, non nihil addamus; non quod alia hic admimstrandae Reipu- magistratus. et blicae, quam ln aliis Comitatibus, ratio obtineat; eadem enim lege horum catalogus. fiunt omnia; sed ne ingrati erga hos videamur, qui cum prouinciae praeessent, et in patriam amore, et fide in Regem, emicuerunt. Dabimus ergo nomina eorum, quos eruderare potuimus. NlCOLAVS, Semproniensis Comes, cognomento Giletus, idemque Regni Hungariae Palatinus. Floruit sub ANDREA Hierosolymitano. Anno circiter MCCXX. de quo in arcis Frakno historia, fusius. NlCOLAVS, Frater Iulae, filii Borthz, fit ex Comite Semproniensi Paiatinus Regni Hungariae, sub eodem Rege ANDREA, A. MCCXXVIII. LAVRENTIVS TOTH, ex gente Hederuariorum, Comes Semproniensis, et Simighiensis, idemque Regni Hungariae Paiatinus. Praefuit rebus A. MCCLXVII. MOYSES, seu Moys, vel Maius, Comes Semproniensis, ac postea Palatinus, potiebatur vtraque hac dignitate sub BELA IV. ad annum vsque MCCLXXII. NlCOLAVS, filius Henrici Bani, Comes Semproniensis, iuxtaque Palatinus Hunganae. Potiebatur rerum A. MCCLXXV. regnante STEPIIANO V. BELAE IV. filio. MATTHAEVS, Comes Semproniensis, et Simighiensis, atque Regni Hungariae Palatinus. Fa[p. 30]ciunt eius indicium Semproniensium diplomata, ad Annum MCCLXXVIIL teste longelino. DESEO, Dionysii de Hederuara filius, Comes Semproniensis, Iudex Curiae, vxoris Caroii I. Reginae Eiisabethae, claruit anno MCCCXXX. NlCOLAVS, filius lohannis de Kanisa, Magister Tauernicorum Regahum, Comes Szaladiensis, Castriferrei et Soproniensis. Recurret eius mentio, infra cum historiam vrbis expromemus. Et ex priscis quidem Magistratibus indagare plures non licuit; quippe, in tabulariis, atque diplomatibus, indagandos. quod, quam sit arduum praestare in Hungaria, non est opus explicare. Seculo 14 demum XVI. iam iam exeunte, et cum rebus moderaretur, RVDOLPHVS: NlCOLAVS ISTVANFFY, ex secretario regio, Hunganco-Aulico, regni Pro-Palatinus, Supremi Comitis munus administrauit. Hunc, post initia seculi 15 XVII. FRANCISCVS BATTYAN, excepit. Eo, post adrninistratam, cum laude, rempublicam, rebus humanis exemto,