Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

Regionem Pannonii Insignis haec regio, quae iam limitibus Comitatus Semproniensis conti­pnmum tenuerunt: netur, digna fuit, cuius caussa, UJ tot olim gentes decertarent. Belhcosi, ferique Pannonii, primi oram occupauerant: neque tamen, licet summa ope niterentur, a ) lmmunes a Romanorum potestate perdurarunt. Alio­quin, quoad rerum potiebantur, agrum, vtcunque b ) colebant. Nam, et vitis inerat, et hordeum, miliumque; tametsi nulh magistratui, excepto duce, subiecti, separatis, per cognationes atque famihas, consihis, posthos, Romani: egerint. c ) Sed rectius rem postea admimstrarunt Romani, quum, non colonias d ) modo, vrbibus et [p. 23] vicis, distinxerunt; sed peculiari­bus etiam donarunt iuribus. Durauit haec Romanorum dominatio pluribus seculis, 11 haud omnino intemerata. Habebant enim, quibus­cum, pro regione perpetuo dimicarent, nunc Pannonibus, qui forte interuixerant, fraena mordentibus; nunc Qtiadis, Marcomannis, et qui Vandali: horum sequebantur societatem, late incursantibus prouinciam. 0 ) Van­dali certe tam diu Komanos lacessiuerunt, dum lapsis eorum rebus, sedes suas huc transferrent. Adrisit eis haec ora, tantopere, vt licet ea multoties depellerentur, tamen maluerint precarioQ heic viuere, quam *•) Sunt, qui Romanos, multo ante Augusti et Tiberii, Caesarum tempora, Noricas, adcoquc et Pannonicas gcntes, bello, frustra fuisse adgrcssos, adseuerant, doncc postea a Cl. Dru­sio, ct fratre eius, Tiberio Nerone, subiugari, et in prouinciae formam, redigi potuerunt. Conf. LAZIVS Vicnna Austr. Lib. I. Cap. V. p. 19. b ) DlO CASSIVS Lib. XLIX. scribit: Pannonas, vinum, quamuis paucissimum, idemque aci­dum, in agris habcrc, hordeum solum ct milium edere. c ) APPIANVS, in Illyricis, carere eos dicit magistratu; sed regem tamen habuisse, ex RVFO discimus, in Brcuiar. c. VII. vbi nota CELLARII, consuli potest. d ) De his coloniis fusius alibi. Priuilcgium autcm, cx Austriae scriniis eruit LAZIVS Rcr. Vienn. Lib. II. Cap. II. p. 35. hoc modo: CLAVDIVS TlBERIVS NERO, CAESAR AVGVSTVS, Imp. XII. Potesta. Trib. VIII. Pontif. Max. etc. Frequenti senatu, cumper sententias singulorum iretur. conuenit, vt Prouincia Orientaiis, quae et Pannonia, quando per singularem fidem, et constans obsequium, Romano populo cognita est, prae caeteris libertate frui debeat. Itaque, vectiga­lium, censusque immunitatem, supradictae Prouinciae, concedimus, non eorum tantum, quae a Nobis, Populoque Romano imponentur, verum etiam, si quas a successoribus nostris tributorum pensiones obire iubeantur, has, ad immunitatem perpetuam, contrahimus. Volumusque Romani Imperii, quod in nos collatum est, auctoritate, quod nullo onere Prouinciae huius subditi, de reliquo vnquam tententur exagitenturue. Quod si quis, contra hoc nostrum Edictum praesumere audeat. huic igni et aquae, perpe­tuo interdictum esto etc. Hactenus LAZII illud diploma, quod intcgrum dare placuit, non quod fidcm ei tribuamus; sed quod dcrogemus omnino. Quis enim, nisi ignarus an­tiquitatis, inculrum istud diccndi genus, ad TlBERII aetatem retulerit? vt taceamus re­liqua. e ) Factum hoc est, postquam per CONSTANTINVM M. imperii scdes, Constantinopolim translata est. Tunc enim, sicuti Romanorum vircs diuisae sunt, ita barbaris populis, ianua in Pannoniam aperta est. Conf. SCHONLEBEN in Carniol. Antiq. Cap. VII. §. VIII. f ) Nam, post cladcm, a Gothis A. CCCXXXVI. ad ripam Marusii acceptam, a Constantino impetrarunt, vt translatis laribus, in Pannonia habitarent. SCHONLEBEN, 1. c. §. IX. p. 194. IORNANDES de Rebus Geticis cap. XXII. p. m. 62. KRANZIVS Vandal. Lib. I. Cap. XXII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom