Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

Venandi facultas, nobilibus, cum rusticis, commums fuit, dum lege Venatus: vetaretur: magna, sane ferarum iactura, quas nemo non ignauus con­sectabatur. Teporum non est tam sapidum genus, quam quod vltra Rabum capitur. Ceruos haud videas, nisi qui extra fines Austriae egressi, isthuc comrnigrarint. Capreae multo sunt frequentiores, praesertim in Comitatus parte interamnana; sed et has, apri copia superant, qui re­lictis locis siluestribus, ad lacus commigrant, pabuli, et volutabrorum causa. Itaque, Saepe volutabris pulsos stridentibus apros, Latratu turbabis agens. 5 Nihil enim cannetis, ad occultandum hoc genus animalium, aptius. Vrsi non facile occurrunt; quin et lupi infrequentes sunt, credo, vena­torum solertia, iam pridem diminuti. Vulpium quoque parcior, quam pro more, venatus est. Mustelas albas, interdum intercipiunt rustici, mira pulchritudine, oculis rubentibus. §. X. Sed auium multo maior est copia, aquaticarum in primis. Ardearum, Aucupim anatum, anserum, [p. 18] fulicarum, gallinaginum, tanta, ad lacum, multi­tudo visitur, vt aquas, vbi se demittunt, intercipiant. Turturum millia, ad vicum Tundelskirchen adrniratur HOBERGIVS, exrmius rei rusticae scriptor. Perdices, intra vineta, turmatim circumuolitant, sed etiam inter sata occurrunt, grandi copia. Nec, quod perpetuo, a rusticis capiuntur, ita deficiunt, quin annis singulis, eodem iterum, si non maiori nume­ro, inualescant. Vrogallorum, et Tetraonum rarius adparet vestigium, quod montibus ii, qualibus heic carent, delectantur. Sed Otides, sub­mde videre est in campis, et ad lacunas paludosas. Coturnices, et alau­das, non est necesse commemorare, quippe vbique obuias. Digniores sunt recensione, Turdi, quorum vix alibi copia maior; siue genus illud velis, quod Germani, a iuniperi baccis, denominant; siue turdelas. Isti, e siluis adueniunt hieme, dum niuibus expulsi, baccas ad escam co­guntur disquirere. De Sturnis 0 ^ dictum alibi est. His succedunt gal­Eodem Ioco, quem nunc indicauimus, §. XX. sequ. p. 167. Sunt cnim Sturni, vinearum malefici depopulatores.

Next

/
Oldalképek
Tartalom