Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)
DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei
bulae, non copia, sed magnitudine, subsimiles, licet pennis differant. Et quis tot genera recenseat? Heic iuuat aucupium, heic stipulis ager abdit alaudas, Atque coturtiices, siplacet, beic capies. Obtentu retis lini, seu fallere nexu Seu nexu turdum, Pbasidis indit auem. §. XI. Piscatio: Nec piscibus regio caret. Praeterquam enim, quod Rabus fluuius piscosus omnino est; olim etiam ex lacu petebantur; qui tamen, vt drximus, casu nescio quo, penitus emortui iam creduntur. Caussam, 6 in eo ponunt nonnulii, quod aquas aperte non exmittat, itaque nullos recipere, ex slrabone aut Danubio potest. Accedit, quod ob aquae, subinde decrescends, [p. 19] torporem, et illis, quibus pollet, necessum sit, aut fundum petere, aut penitus emori. Rectius forte, salnitri accusare possis, quod, quia copiosum, per limosos lacus margines, nasci consueuit, inficit aquas, redditque inhospitales piscibus. Cancrorum copia minor est, quam id reri possis. Pinguis tamen Rabi tractus, eleganter eos fouet, vt non succidiores modo, quam alibi, euadant; sed etiam carnes habeant, gustui multo gratiores. Illud mirere, rariores, per Comitatum piscinas occurrere. qua vna tamen re, eximie locupletari posset piscatio, si essent, qui exterorum solertiam, et hic vellent, cum cura, aemulan. §. XII. Metallis, nulla datur opcra, vino, aut frumento, aurum argentumque, quaerentibus incolis. Neque tamen dubium est, quin terra haec, has quoque opes habeat. Eo monte, qui ad vicum Wohndorff prominet, sabulum inesse constat; cuius pondus centenarium, quincuncem argenti exhibere, rerum periti testantur. Sulphur quod terra redolet, metalliferam regionem arguit. cuiusmodi loci passim occurrunt. Celebris est lapicidina, quam ager Rdkosiensis habet: non modo ob lapidis praestantiam, sed etiam latomias, quibus operosiores haud facile repereris. Complures sunt specus, horum tres praecipui, singulari ingenio, ac supra, quam describi facile sit, eximii. Ex ea parte, qua Sempronio, Rustinum itur, grandi hiatu patentes, collem lacui adpositum, ex summo statim vertice, aperiunt. Tunc alte demissi, et quantum demittuntur, ampliores, fulciuntur colurmnibus, manu excisis, ne late suffossa moles, in lapidarios, intus operantes, corruat. Excidendis lapidibus, tota, qua sunt latomiae, amplitudinc, tantae latitudinis portio depromitur, quantam lapidum eruendorum modus postulat. A summo inciMetailorum inopia: Lapididna Rakosiensis: