Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

tingit. A radicibus, haud pari accliuitate, in altum surgit; sed ad ima distentior, post spatiosus modice, paullatim se ipsum fastigat, et vasta colligens latera, iugis, serie quadam cohaerentibus, perpetuum habet dorsum. Infimus apertus est, et vmeis, quas vtrinque circa lacum fouet, idoneus; superiore parte siluestris, praealtisque et densis arbo­ribus, vmbrosus. Genus, quod educat, vt plurimum querceum est, paucis hinc et illinc pinis et abietibus, fastigium variantibus. Solum, in imo, pingue satis, et resolutum, sed per latera leiunum, arenosus tophus, ct macer, plus iusto, sabulo. Etsi positio montis praeceps non est; tamen praerupta hinc inde, et soli auersa, in arenosas valles scinditur. Itaque vitem in dorso non alit, nisi per dechuia infima, atque id, qua Austrum spectat, lacmquc vicinus est. Quidquid in se­ptentrionem [p. 4] vitis ponitur, raro, et nisi caelo clementiore, proficit. Fruges tamen, per interualla iugorum haud aegre conualescunt. Feris, quod vmbrosus est, variis, latebras praebet. Neque ldeo perinde tutus, latrones interdum siluis occultans, Zingaros maxime, qui e finibus Austriae aduentantes, multum saepe molestiarum incolis facessunt. Intenora regionis, edito distingui campo, diximus. quam terrae posi- cliuimeditemmei: tionem, quia montis specie, in longum se cliuum surngit, alterum huius Comitatus montem, haud male dixeris. Inde namque, a vico Geschies, vbi in rotundum collem adtolhtur, perpetuo iugo montis, haud praecipitis quidem, et praerupti, sed vaste satis editi, lacum, vsque ad vicum Sdrod circumsepit. Nam, vbi a fronte lacus adsurrexit, veluti sinu quodam, flexuque, iuxta aquam curuatus, rursus altero cornu in mfimum latus excurrit, neque tam siluis superbit, quam viti­bus, quae vtrinque latera vestiunt, dorsum, mediocribus quercetis, distinguente. Sane, alendis vitibus, arboribusque, terra non alia facile aptior. Praeterquam eriim, quod maximam partem mollis est, etiam tophum immistum habet, cultui vineatico haud prorsus importunum. Iam, quis vel mediocris agricola, inquit COLVMELLA h ) nesciat, etiam duris­simum tophum, vel carbunculum, simulatque sunt confracti, et in summo regesti, tempestatibus, geluue, nec minus aestiuis putrescere caloribus, ac resolui, eosque pulcherrime radices vitium, per aestatem refrigerare; succumque retinere. Molli autem, et putri solo, nihil in hanc rem esse, mehus, VlRGILIVS, cum et alias foecundi arui laudes retulisset, adiecit: Et cuiputre solum, namque hoc imitatur arando. 1 Sed, cum tam fertile solum est, non qualibet caeli plaga, aeque nobilem succum effundit; verum, quod sub austro, melius; foecundius, quod ad occasum; aquilonem versus vilius; licet et hoc iucundum satis, tempestate anni calida et aestuosa. Variat enim terreno. Nullum autem h ) Lib. III. cap. XI. 7. p. 480. edit. Gcsnerianac, Lipsiae MDCCXXXV. forma quadripart. maiori.

Next

/
Oldalképek
Tartalom