Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

melius est Aurimontano. Rustense huic accedit; Tertiae notae vocant petrosum, Steiner, hinc Clausner, in loco depresso; tum Steinhaussen, et colles excellentiores alii. Alioquin, toto hoc tractu, vitis ita proficit, [p. 5] vt vini gustu, Takaiense aemuletur, generositate vero etiam Faler­num anteeat. Nemora et homm Inter nemora, praecipuum est Chapodiense, a vico Chapod, quem in me­" ius dio habet, ita dictum, alias Iuanense seu luan-Erdo. Longius procurrit, quam latius; sed qua versus fluuium Rebc^a sinuatur, eximiae latitudi­nis est. Simul inde processit, tractu aliquanto editiore, reuertitur ad occasum; at vbi ad Castellum Loos rediit, maxime angustum est. Ar­bores densae sunt, ac velut manu consitae, glande nobiles, et porcorum sagina. Alterum nemus, supra Sempronium est, priori paullo eleuatius, sed aeque praealtis, densisque arboribus, vmbrosum: Sempronienses Tudelswald vocant, quod vsque ad vicum Sigendorff procurrit. §. IV. Lacus Peisonis: Istum regionis positum, lacus Peiso, augustiorem facit, et adspectus longe amoenissimi. Diffundi ea parte incipit, quo mons Laitberg, in Mosoniensem prouinciam transit, ad vicum Iois, varioque inde sinu flexuosus, fines dicti Comitatus, a Semproniensi, ad oppidum Braten­brunn, Hungaris S^eles-Kitt, dirimit. Vetus eius nomen est, nam et PLINIO Peiso dicitur, quum Noriris, inquit, iunguntur Peiso, deserta Boiorum.^ Boios enim, tractum hunc incoluisse alibi patet. Pelsonem, AURELTVS VlCTOR, adpellat. Agrum, ait de Galerio, satis Reipublicae commodantem, caesis immanibus siluis, atque emisso, in Danubium lacu Peisone, apud Pannonios fecit. Scilicet, Rabc^ae alueus is est, per quem hodieque lacus ln Danubium emanat. Ita, IORNANDES quoque, lacum Pelsonis dixit, k ) quod videtur lectionem VlCTORIS, prae altera, quae PLINII est, corro­borare. Sed propior est ad etymon PLINIVS. A Pisone namque, perinde vt Pisonium, lacum etiam Peisonem dici, LAZIVS 1 ) existimat. Monumenta sane in vicinia reperta, Lucii in primis Pisonis, fidem coniecturae videntur praestruere. Piso enim, Pannoniae praefectus fuit, cuius opera [p. 6] Augustum et Tiberium Pannonas et Noricos sube­gisse, FLORVS, ex LlVIO, et TACITVS auctores sunt. m ) Germani vo­cant, Neusiediersee, non magis ab oppido huius nominis, quod adluit, quam a Sidunis populis, vt LAZIVS:") Hunc, inquit, Iacum, in hanc vsque aetatem, sexto a Vienna Hungariam versus, milliario, aliud a Sidunis, Ger­manica natione, nomen accepisse cernimus. Sidunos autem aduersa Danubii '<•) Lib. III. cap. XXIV. k ) Dc Rcbus Gcricis, cap. LII. et LIII. '•) In Vienna Austriae, Lib. II. cap. II. p. 42. m > Lib. III. passim. "-) 1. citato.

Next

/
Oldalképek
Tartalom